1.
Studii nostri est, patres conscripti, remunerationem recto conferre proposito
et bonae indolis viros ad instituta meliora fructu impensae benignitatis
accendere. nutriunt enim praemiorum exempla virtutes nec quisquam est, qui non
ad morum summa nitatur ascendere, quando inremuneratum non relinquitur quod
conscientia teste laudatur.
2.
Hinc est quod illustrem Venantium, tam suis quam paternis meritis elucentem,
comitivae domesticorum vacantis dignitate subveximus, ut natalium splendor
insitus ornatior collatis redderetur honoribus. retinetis enim, patres
conscripti, patricium Liberium et in adversitate nostra fuisse laudabilem, qui
sic Odovacris integerrimis parebat obsequiis, ut nostra post fuerit dilectione
dignissimus, contra quos multa fecisse videbatur inimicus. non enim ad nos
vilissima transfugae condicione migravit nec proprii domini finxit odium, ut
alterius sibi procuraret affectum: expectavit integer divina iudicia nec passus
est sibi regem quaerere, nisi rectorem primitus perdidisset.
3.
Unde sic factum est, ut ei libenter daremus praemium, quia nostrum fideliter iuvit
inimicum. qui casu patrocinante contrario tantum nobis reddebatur acceptus,
quantum tunc cognosci poterat indevotus. flexo iam paene domino nullis est
terroribus inclinatus: sustinuit immobilis ruinam principis sui: nec novitas
illum turbare potuit, quam etiam ferocitas gentilis expavit. prudenter secutus
est communes casus, ut, cum divina iudicia fixe sustinet, humanam gratiam
commendatior inveniret.
4.
Probavimus hominis fidem: tristis ad nostra iura transivit, qui superatus
animum convertit, non autem, ut vinceretur, effecit. cui mox ut praefecturae
praetorianae concessimus dignitatem, credita sibi tanta integritate disposuit,
ut miraretur aliquis sic simpliciter devotum, quem tam callide noverat fuisse
contrarium. is igitur infatigabili cura, quod difficillinum virtutis genus est,
sub generalitatis gratia publica videtur procurasse compendia, censum non
addendo, sed conservando protendens, dum illa, quae consueverant male dispergi,
bene industria providente collegit. sensimus auctas illationes, vos addita
tributa nescitis. ita utrumque sub ammiratione perfectum est, ut et fiscus
crcsceret et privata utilitas damna nulla perferret.
5.
Iuvat nos referre quemadmodum in tertiarum deputatione Gothorum Romanorumque et
possessiones iunxit et animos. nam cum se homines soleant de vicinitate
collidere, istis praediorum communio causam videtur praestitisse concordiae:
sic enim contigit, ut utraque natio, dum communiter vivit, ad unum velle
convenerit. en factum novum et omnino laudabile: gratia dominorum de cespitis
divisione coniuncta est; amicitiae populis per damna creverunt et parte agri
defensor adquisitus est, ut substantiae securitas integra servaretur. una lex
illos et aequabilis disciplina complectitur. necesse est enim, ut inter eos
suavis crescat affectus, qui servant iugiter terminos constitutos. debet ergo
Romana res publica et memorato Liberio tranquillitatem suam, qui nationibus tam
praeclaris tradidit studia caritatis.
6.
Perpendite, patres conscripti, si hanc subolem inremuneratam relinquere
debuimus, cuius auctorem tot eximia fecisse retinemus. faveant superna
dispositis, ut, sicut nos virtutes collatis beneficiis invitamus, ita crevisse
meritis honoratas conscientias approbemus.
|