1.
Cuncta quidem iure detestamur scelera et omne quod iniquum est clemens
execratur auditus, sed ea maxime quae, humani sanguinis effusione polluta,
nostram contra se incitavere censuram. quis enim ferat in domesticis praesidiis
locum fuisse periculis et ibi inventum dulcis vitae exitum, unde nasci debuerat
defensionis auxilium?
2.
Et ideo praesenti iussione mandamus, ut in famulos, qui Stephanum dominum suum
plectibili scelere trucidantes inhumatam quoque reverentiam eius funeris
abiecerunt, legum districtione resecetis, quatenus qui exemplis provocantur
pessimis, poenis arceantur aspectis. pro dolor! pietas in avibus invenitur,
quae ab humana condicione deseritur.
3.
Vultur ipse, cui vita est cadaver alienum, tantae magnitudinis corpus, nec
exiguis alitibus probatur infestus, sed magis accipitrem, vitam plumigerum
avium persequentem, alis caedit, ore dilaniat totoque suo pondere periclitantibus
nititur subvenire: et homines parcere nequeunt, cuius se genus esse cognoscunt.
ille non vult extinguere quo poterat vesci: servi maluerunt occidere qui eos
superstes consueverat enutrire. fiat ergo pastus pii vulturis, qui necem potuit
crudeliter desiderare pastoris. tali potius sepulcro recipiatur, qui dominum
reddidit insepultum.
|