1. Grave nimis est, ut
fructu laboris sui fraudetur industrius et cui debet pro sedulitate conferri
praemium, dispendium patiatur iniustum, in ea praesertim re, quae ad nostram
respicit largitatem: ubi nihil debet licere neglegentiae, ne videamur minus
profutura sanxisse.
2. Dudum siquidem Spei
et Domitio spectabilibus viris loca in Spoletino territorio caenosis fluentibus
inutiliter occupata largitas nostra concesserat, ubi aquarum vasta profunditas
terrenam gratiam in nullos usus profuturos absorbuerat. iacebat tellus naufraga
palustri torpore confusa et sub utroque iactata dispendio nec aquarum puros
liquores meruerat et decus terrenae soliditatis amiserat.
3. Hoc nos, quibus
cordi est in melius cuncta mutare, supra memoratis tali condicione concessimus,
ut, si eorum opera vel labore turpis desiccaretur illuvies, ipsis liberata rura
proficerent. sed quantum actorum Spei loquitur ingesta petitio, Domitii viri
spectabilis vitio, dum inmemor iussionis tenaciter parcit expensis, ad initium
revocatus est labor operantium, cum iam in soli faciem paulatim mollities
siccata duresceret celatamque longa voracitate tellurem sol insuetus afflaret.
4. Quod nos nequaquam
neglegi posse patiemur, ut bene coepta invida destruantur ignavia. proinde
devotio tua praefatum Domitium moderata executione conveniat, ut aut coeptae
rei sedulus operator immineat aut, si hoc sibi sumptuosum esse crediderit,
propriam cedat supplicantibus portionem. oportet enim, ut, si ipse postulata
nequit efficere, consortem beneficii gloriam nostri temporis permittat implere.
|