1. Aequum est ut se
commodet pietas regalis fati vulnere sauciatis, quia erigi plus merentur, quos
sortis suae adversa presserunt. atque ideo magnificentiae tuae praesenti
auctoritate declaramus, ut Ecdicii filios, quos in urbe primitus residere
censuimus, ad patriam cum genitoris sui funere, votivo quidem reditu, sed
acerbo casu, remeare iubeatis, ne eorum desideriis abnegatis vulnus geminetur
afflictis et, quod nefas dictu est, qui dolorum nubila nostra semper serenitate
detergimus, nunc miseris pias lacrimas denegare videamur.
2. Insatiabilis quippe
fletus est, qui humandis non sinitur corporibus interesse, dum semper se reum
iudicat, qui cineribus iusta non praestat. Priamus quanto pretio sepeliendum
Hectorem redemit? rogavit furentem, supplicavit armato vitamque suam exponere
maluit, ut cadaveri debita non negaret. et quoniam in his personis mutua sunt
officia pietatis, iniquum est filium genitori gratuito non impendere, quod
patrem magnis talentis constitit effecisse. XXIII.
|