1.
Constat senatum populis vivendi regulam praestitisse: nam quod ornat nomen
Romanum, a vobis legitur institutum. ad hoc patres in illo principio nominati,
ut quasi filiorum per vos possit vita componi. vos enim devotionem provinciis,
vos privatis iura decrevistis et ad omnes iustitiae partes subiectos libenter
parere docuistis. et ideo non decet inde signum resultationis exire, unde
exemplum potuit moderationis effulgere. quod nostra clementia, cui cordi est
rerum omnium tenere mensuram, in vestram notitiam credidit perferendum, ne
magis ignorantia nutriatur excessus, sub quorum conscientia error non potest
esse perpetuus.
2.
Igitur provinciarum iudicum relatione ad magnificum virum praefectum praetorii
directa comperimus sic primae transmissionis tempus exemptum, ut nihil aut
parum a senatoriis domibus constet illatum: allegantes per hanc difficultatem
tenues deprimi, quos decuerat sublevari (fiet enim, ut exactorum nimietas, dum
a potentibus contemnitur, in tenues conversa grassetur et ille potius solvat
aliena, qui est devotus ad propria), praeterea multo acerbiora iungentes, quod
pro sua quisque voluntate aliquid exigentibus dignetur abicere, quae tamen
omnia detrimenta curialibus dicuntur infligi, et qui in usus publicos fuerant
nostra provisione reparati contumacibus distrahantur iniuriis.
3.
Atque ideo, patres conscripti, qui parem nobiscum rei publicae debetis adnisum,
sic aequabiliter ordinate, ut quicquid unaquaeque domus senatoria profitetur,
destinatis procuratoribus per provincias trina illatione persolvat.
4.
Aut certe, quod in locum beneficii solebatis expetere, arcae vicarianae sedis,
si id diligitis, universa complete, ne necesse sit curiali per multiplicem et
inefficacem conventionis laborem in exiguis vestris illationibus sua potius
damna suscipere eveniatque detestabilis casus, ut qui functionem propriam vix
poterat sustinere devotus, alienis oneribus prematur infirmus.
5.
Quod nos salva civilitate dissimulare non possumus, ut sine acerbitate belli
rebus suis exuantur oppressi et illi magis pereant, qui rei publicae parere
festinant. hoc etiam nos edictali programmate in cunctorum noveritis
provincialium notitiam pertulisse, ut libere prorumpat in publicum, qui se
alienae functionis pondere novit oppressum: relaturi a nobis iustitiae fructum,
qui fessis novimus donare praesidium.
|