1. Oportet nos,
clementissime imperator, pacem quaerere, qui causas iracundiae cognoscimur non
habere: quando ille moribus iam tenetur obnoxius, qui ad iusta deprehenditur
imparatus. omni quippe regno desiderabilis debet esse tranquillitas, in qua et
populi proficiunt et utilitas gentium custoditur. haec est enim bonarum artium
decora mater, haec mortalium genus reparabili successione multiplicans
facultates protendit, mores excolit: et tantarum rerum ignarus agnoscitur qui
eam minime quaesisse sentitur.
2. Et ideo, piissime
principum, potentiae vestrae convenit et honori, ut concordiam vestram quaerere
debeamus, cuius adhuc amore proficimus. vos enim estis regnorum omnium
pulcherrimum decus, vos totius orbis salutare praesidium, quos ceteri
dominantes iure suspiciunt, quia in vobis singulare aliquid inesse cognoscunt,
nos maxime, qui divino auxilio in re publica vestra didicimus, quemadmodum
Romanis aequabiliter imperare possimus.
3. Regnum nostrum
imitatio vestra est, forma boni propositi, unici exemplar imperii: qui quantum
vos sequimur, tantum gentes alias anteimus. hortamini me frequenter, ut diligam
senatum, leges principum gratanter amplectar, ut cuncta Italiae membra
componam. quomodo potestis ab Augusta pace dividere, quem non optatis a vestris
moribus discrepare? additur etiam veneranda Romanae urbis affectio, a qua
segregari nequeunt quae se nominis unitate iunxerunt.
4. Proinde illum et illum
legationis officio ad serenissimam pietatem vestram credidimus destinandos, ut
sinceritas pacis, quae causis emergentibus cognoscitur fuisse vitiata, detersis
contentionibus in sua deinceps firmitate restituta permaneat: quia pati vos non
credimus inter utrasque res publicas, quarum semper unum corpus sub antiquis
principibus fuisse declaratur, aliquid discordiae permanere.
5. Quas non solum
oportet inter se otiosa dilectione coniungi, verum etiam decet mutuis viribus
adiuvari. Romani regni unum velle, una semper opinio sit. quicquid et nos
possumus, vestris praeconiis applicetur.
6. Quapropter
salutationis honorificentiam praeferentes prona mente deposcimus, ne suspendatis
mansuetudinis vestrae gloriosissimam caritatem, quam ego sperare debui, etiamsi
aliis non videretur posse concedi. cetera vero per praesentium latores pietati
vestrae verbo suggerenda commisimus, ut nec epistularis sermo redderetur
extensior nec aliquid pro utilitatibus nostris praetermisisse videremur.
|