1.
Nullis compendiis delectamur iniustis nec ad animum nostrae pietatis perveniunt
quae probitatis gratia deseruntur. res publica siquidem iure semper aequitatis
augetur, et cum temperantia diligitur, velociter profutura succedunt.
2.
Atque ideo illustrem magnificentiam tuam, negotiatorum Apuliae sive Calabriae
supplicatione permoti, duximus instruendam, ut frumenta, quae per supra dictos
negotiatores publico comparantur, non iterum ab eisdem interpretii nomine
solidorum quantitas exigatur. nam si coemptam speciem expensis publicis
necessariam non habetis, ab officio vestro suscepta modiatio fideliter
distrahatur: eventum rei ratio fiscalis habitura, quae iniuste videtur
imposuisse quod respuit. nimis enim iniquum est, ut ille patiatur dispendium,
qui imperium fecit alienum.
3.
Pari condicione censentes de sextario quoque, quem negotiator eius provinciae
videtur inferre, ne quis audeat damnata semper pretia protervus exigere. et ut
validius retundamus excessus, poenam triginta librarum auri sedis vestrae
praefectis imponimus, si quis contra haec saluberrima constituta ausu temerario
venire temptaverit. officium vero decem librarum auri dispendio se noverit esse
feriendum, si inhibitas praesumpserit exsequi iussiones.
4.
In illa quoque parte fessis clementia nostra se porrigit, ut si pensionem huius
tituli siliquatario praestat, monopolium quoque negotiator exerceat. si vero
siliquatarius hunc titulum negotiatoribus iudicat abrogandum, nullam ab eis
exigat pensionem, quia satis absurdum est, ut affligatur damnis, qui commoda
non habet actionis.
5.
In aurariis denique priscus ordo servetur et ad eos tantum functio ipsa
respiciat, quos huic titulo servire voluit antiquitatis auctoritas. quapropter
beneficia nostra erga negotiatores, qui vestris titulis necessarii
comprobantur, omnimodis facite custodiri, ne genus hominum, quod vivit lucris,
ad necem possit pervenire dispendiis.
|