XXVIII.
STEPHANO V. S. COMITI PRIMI ORDINIS ET EX PRINCIPE
OFFICII NOSTRI THEODERICUS REX.
1. Tribuenda est iustis
laboribus compensatio praemiorum, quia exprobrata militia creditur quae
inremunerata transitur. athletam populis palma designat esse victorem. sudores
bellicos civica corona testatur. exspectant etiam equos praemia sua et tanta
iustitiae vis est, ut nec illis tardius detur laboris pretium, qui sentire non
poterant denegatum.
2. Quod si ita est,
dignum est hoc homini reddere, qui per honesta cognoscitur obsequia placuisse.
per tot enim actionum lubricos casus fixum tenuisti militiae probatae vestigium
et, quod raro in serviente provenit, permutatio iudicum numquam circa te
variavit affectum. nec erat alieni in te iudicii quisquam invidus, cum etiam
decessorum suorum ordinationibus redderetur adversus. placere siquidem meruisti
cunctis, cum semper diligenda custodis, silentium in secretis, in actionibus
efficaciam, in observationis labore frequentiam: et quod rarum continentiae
bonum crebra hominum vitia fecerunt, cum multis praeberes officia, nulli tuam
operam venditabas.
3. Vocabulum principis
nulla sorde maculasti, servans dignitatem nominis exercitatione virtutis. hinc
est quod spectabilitatis honorem, quem militiae sudore detersis iusta deputavit
antiquitas, praesenti tibi auctoritate conferimus, ut laboris tui tandem
finitas excubias remuneratione comitivae primi ordinis iam securus intellegas.
4. Et quia gratiam
principis dignitas nuda non asserit nec beneficium dici potest quod nulla
utilitate sentitur, privilegia quoque, quae tribui scholae tuae exprincipibus
divalia constituta voluerunt, simili munificentia condonamus. nec quicquam in
his debes metuere, quae forsitan novella usurpatione temptantur. ab omni ergo
damno oneribusque sordidis ius te munivit antiquum.
5. Sed quamquam tibi
praesenti remuneratione digna solvamus, futuris tamen votis spem maximam
pollicemur. sed quoniam angusta sunt beneficia, quae non etiam de futuris
aliquid pollicentur, aderit providentia principalis, ut, quos dignos favore
nostro credimus, eos quoque maiore honore cumulemus. verum quia celari non
decet regium bonum, impetrata praesentia ad provincialis iudicis facito
notitiam pervenire, quatenus spectabilitatem tuam decoratam nostro testimonio
universitatis corda cognoscant tibique utpote militiae munere persoluto cultus
competens pro nostrorum temporum laude servetur.
|