1.
Non praeiudicat iuri publico personalis exceptio, quia beneficialem esse principem
licet nec intra regulas constituti potest munificentia regalis artari. ira
levis coerceatur gravissimis institutis: inpatiens ambitio iure refrenetur:
clementia non habet legem nec debet sub angustis terminis benigna sequi, quem
decet sine fine laudari.
2.
Defensores itaque sacrosanctae Mediolanensis ecclesiae pro expensis pauperum,
quae sub lucri exaggeratione funduntur, unum sibi ex negotiatoribus urbis suae
desiderant oportere praestari, qui proemptoris functus officio, exceptus
negotiationis oneribus debeat implere quod suscipit. hoc enim nos et Ravennati
ecclesiae commemorant motos rationabili allegatione tribuisse, quod pietatis
exemplum ad suum quoque commodum supplicant transferendum.
3.
Et ideo illustris et praecelsa magnificentia tua, salva in aliis negotiatoribus
commoditate publica, quae ab universo corpore consuevit inferri, unum eis, quem
sibi visi fuerint eligere, deputabit, qui ita commercium negotiationis
exerceat, quatenus nec monopolii nec siliquatici nec aurariae aliquid pensionis
impendat vel quodlibet gravamen ex permissa nundinatione sustineat. cur enim
illud tardemus annuere, unde nulla possumus damna sentire?
|