1.
Grate nobis est, patres conscripti, circa utilitates publicas impensa devotio,
quia, dum civium laudabiles animos comprobamus, locum iustis beneficiis
repperimus. quid est enim tam senatorium quam si utilitatibus publicis impendat
affectum, ut possit patriae prodesse, cui natus est?
2.
Vir itaque magnificus atque patricius Decius, glorioso circa rem publicam amore
devinctus, ultro postulavit voto mirabili, quod vix potuisset sub consilio
nostrae potestatis imponi. paludem Decemnovii in hostis modum vicina vastantem
fovearum ore patefacto promisit absorbere, illam famosam saeculi vastitatem,
quam sub diuturnitate licentiae quoddam mare paludestre consedit cultisque
locis inimicum superfundens unda diluvium terrenam gratiam silvestri pariter
horrore confudit. nihil utile nutriens sub liquore spoliatum est solum
fructibus, postquam obnoxium coepit esse paludibus.
3.
Et ideo miramur priscae confidentiae virum, ut quod diu virtus publica refugit,
manus privata susceperit. hunc ergo audacem laborem adgressurum se laudabili
perfectione pollicitus est, ut, pereunte damnoso gurgite, quae fuerant amissa
ulterius non perirent. unde nostrae super hac parte serenitatis postulat
iussiones, ut auctoritate publica subeat opus eximium, quod erit cunctis
viantibus profuturum.
4.
Sed nos, patres conscripti, quibus cordi est bonum desiderium iuvare
auxiliaribus constitutis, praesentibus decretis annuimus, ut ad loca ipsa
Decemnovii duos ex vestro corpore dirigatis, quibus arbitrantibus, quantum
spatii restagnatis incursibus paludestris illuvies occupavit, fixis terminus
adnotetur, ut, cum ad perfectionem promissa pervenerint, liberatori suo reddita
terra proficiat nec quisquam inde aliquid praesumat attingere, quod tam diu
invadentibus aquis non potuit vindicare.
|