1. Iustitiae ratio est,
ut laudabile desiderium sequatur prosperitas iussionum et quod bona voluntate
suscipitur, regalibus quoque hortationibus impleatur. vobis itaque desideria
iusta poscentibus praesenti auctoritate concedimus, ut stagnis Decemnovii
paludibusque siccatis sine fisco possideas in solum rura revocata nec ullam
metuas liberatis rebus exhibere culturam, quas sub testimonio generalitatis
absolvimus.
2. Hinc etiam ad
amplissimum senatum praecepta transmisimus, ut definito nunc spatio ad tuum
pulchre transeat dominium, quod est a foedis gurgitibus vindicatum. aequum est
enim, ut unicuique proficiat labor suus et sicut expendendo cognoscit
incommoda, ita rebus perfectis consequatur augmenta. illud etiam, qui studio
rei publicae semper invigilamus, aspeximus, ut, si quis hunc laborem iuncta
tecum societate subire delegerit, habita operis aestimatione habeat iuris
proprii spatia pro parte quam suscipit, ut nec solus immensis oneribus
praegraveris et animosius peragatur, quod sub collegii adiuvatione suscipitur.
ita fiet ut et, quae rebus maximis est amica, molesta careatur invidia.
3. Quapropter gloriosis
desideriis navanter insiste, ne opinioni tuae grave sit in assumptis conatibus
marcuisse. intuere quippe omnium ora atque oculos in te esse conversos: respice
serenitatis nostrae suspensa iudicia ad effectum operis instituti. quanta vales
animositate festina, ut dignus tanta re emersisse iudiceris, qui iam nunc
omnium admiratione laudaris. XXXIIII.
|