1. Gaudemus in te
floruisse nostra iudicia: laetamur dignum praesulem Romanis arcibus extitisse,
qui generosis animis amicum fraudibus non passus es velare secretum, ne vos aut
delicta complices facerent aut securitas ad maiora potius incitaret. atquo ideo
universa pecunia, quae fuerat fabricis deputata Romanis et nunc magnitudinis
tuae discussione constitit abiuratam, cum nec reddita suo tempore nec docetur
expensa, resumatur sine aliqua dilatione vobisque ordinantibus iterum Romanis
moenibus applicetur. nefas est enim, ut in alios usus transeant quae sibi
subtracta non inmerito Roma suspirat.
2. Deberemus itaque
celatores deputatae pecuniae inmodica poena percellere, qui in tali causa
nostram munificentiam fraudaverunt. sed affuit moderatrix, semper quae nobis
est iuncta, clementia, ne indecore facta plecteremus graviter incitante
iustitia. sufficiat nobis cupiditatem non implesse quod voluit. nec maior
potest provenire vindicta, quando velut propria videtur perdere, quae suppressa
turpiter iudicaverat possidere.
|