Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXXVII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.1. Provectum regni nostri benignitas debet aemulari, ut tnatum humanitas relaxet dona, quantum res publica suscepit augmenta. non enim aliter laudatum modum possumus custodire, nisi ad considerationem rerum nostrum debeamus excitare propositum. inter tot enim cottidie deo propitiante successus tenacitatis esset vitium angusta largitate contentum. atque ideo illustris magnificentia tua praesenti auctoritate cognoscat Spoletinis civibus ad exhibitionem thermarum supra consuetudinem aliam millenam esse deputandam. cupimus enim libenter impendere quae ad salubritatem novimus civium pertinere, quia laudes sunt nostrorum temporum celebrata gaudia populorum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |