Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber II
    • XXXVIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

1. Opes nostras cupimus thesauro pietatis augeri, execrantes commoda, quae nobis vexatorum fuerint calamitatibus adquisita. molesta est illatio nostrae clementiae quae defletur, quia quicquid sub laetitia penditur, accipientis laudibus applicatur.

2. Urbis itaque Sipontinae negotiatores hostium se asserunt depopulatione vastatos: et quia egentium levamina nostras potius divitias aestimamus, illustris magnificentia vestra per hoc iuge biennium nuncupatos nulla faciat coemptione vexari.

3. Sed quoniam lapsos relevasse nihil proficit, si onus aliud solutionis accedit, qui memoratis negotiatoribus noscuntur mutuasse pecuniam, celsitudo tua faciat ammoneri, ne in hoc biennii spatio quicquam de credita summa existiment postulandum, quatenus sub induciis supradictis et datam possint reparare pecuniam et aliquatenus debitorum valeat respirare substantia. quid enim proficit creditorem se urgere, quando in cassum nititur nudatos exigere? quibus magis prospicimus, si ad mutuata sustinendo pervenire faciamus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License