1.
Si audita veterum miracula ad laudem clementiae nostrae volumus continere,
quoniam augmenta regalis gloriae sunt, cum sub nobis nulla decrescunt, quo
studio convenit reparari quod etiam nostris oculis frequenter constat offerri?
delectat enim salutiferi Aponi meminisse potentiam, ut intellegas, quo
desiderio cupimus reficere quod de memoria nostra nescit exire.
2.
Caerulum fontem vidimus in formam dolii concavis hiatibus aestuantem et
fornaces anhelantium aquarum circumducto tereti labio naturae probabili
dispositione coronatas: quae licet more calidae nebulosos vapores exhalent,
hanc tamen iucundam perspicuitatem aspectibus humanis aperiunt, ut quivis
hominum illam gratiam desideret contingere, etiam cum non ignoret ardere. ore
plenissimo in sphaerae similitudine supra terminos suos aquarum dorsa
turgescunt, unde latex tanta quiete defluit, tanta quasi stabilitate decurrit,
ut eum non putes crescere, nisi quia inde aliquid rauco murmure sentis exire.
3.
Veniunt aquae per algentes meatus tali fervore succensae, ut post recurva
spatia, quae arte facta sunt longiora, calores sint maximos redditurae. o
magistri mirandum semper ingenium, ut naturae furentis ardorem ita ad
utilitatem humani corporis temperaret, ut quod in origine dare poterat mortem,
doctissime moderatum et delectationem tribueret et salutem! iuvat videre
secretum, latices vapores igneos exhalantes, amicum undis indesinenter ardorem,
et calorem venire decursu rivi, unde usualiter solebat extingui. merito dicunt
philosophi elementa sibi mutuis complexionibus illigari et mirabili coniungi
foederatione, quae inter se contraria intelleguntur varietate pugnare.
4.
Ecce madentem substantiam vapores producere constat ignitos, quae mox ad
thermarum aedificia decora pervenerit, illisa cautibus unda descendens et aera
sua qualitate succendit et tactu fit habilis, cum recepta fuerit in lavacris:
unde non tantum deliciosa voluptas adquiritur, quantum blanda medicina
confertur. scilicet sine tormento cura, sine horrore remedia, sanitas impunita,
balnea contra diversos dolores corporis attributa. quae ideo Aponum Graeca
lingua beneficialis nominavit antiquitas, ut causam tanti remedii aeger
cognosceret, cum de tali nomine dubium nil haberet.
5.
Sed inter alia loci ipsius bona illud quoque stupendum esse didicimus, quod una
fluentorum natura diversis ministeriis videatur accommoda. nam protinus saxo
suscipiente collisa inhalat primae cellulae sudatoriam qualitatem: deinde in
solium mitigata descendens minaci ardore deposito suavi temperatione mollescit:
mox in vicinum producta cum aliqua dilatione torpuerit, multo blandius
intepescit: postremo ipso quoque tepore derelicto in piscinam Neronianam
frigida tantum efficitur, quantum prius ferbuisse sentitur.
6.
Non inmerito auctoris sui participans nomen collega est cum viriditate
gemmarum, ut ipsa quoque vitrei elementi colore perspicua quasdam trementes
undas quieta commoveat. sed ut ipsum quoque lavacrum mundius redderetur,
stupenda quadam continentiae disciplina in undam, qua viri recreantur, si
mulier descendat, incenditur, propterea quia et ipsis altera exhibitio decora
collata est: scilicet ne ardentium aquarum fecundissimum locum non crederent
habuisse, unde plurima largiretur, si uterque sexus uno munere communiter uteretur.
7.
Haec perennitas aquarum intellegendi praestat indicium per igneas terrae venas
occultis meatibus influentem imitus in auras erumpere excocti fontis inriguam
puritatem. nam si naturae fuisset illud incendium, sine interitu substantiae
non esset amissum: sed aquae materia sensibilis, sicut peregrinum contraxit
ignem, sic iterum nativum facile recepit algorem.
8.
Praestat et aliud adiutorii genus vis illa medicabilis. nam iuxta caput fontis
scintillosi quendam sibi meatum provida natura formavit. hinc desuper sella
composita, quae humanis necessitatibus in apsidis speciem perforatur, aegros
suscipit interno umore diffluentes: ubi dum fessi nimio languore consederint,
vaporis illius delectatione recreati et lassa viscera reficiunt et umores noxia
infusione largatos vitali ariditate constringunt: et quasi aliquo desiderabili
cibo refecti valentiores queant protinus inveniri, sic medicabili substantiae
venit a sulfure quod calet, a salsedine quod desiccat. talia posteris non
tradere hoc est graviter in longa aetate peccare.
9.
Quapropter antiqua illic aedificiorum soliditas innovetur, ut sive in cuniculis
sive in thermis fuerit aliquid reparandum, te debeat imminente reconstrui.
virgulta quoque noxia importunitate nascentia evulsis cespitibus auferantur, ne
radicum quidam capilli paulatim turgentes fabricarum visceribus inserantur et
more vipereo prolem sibi fecunditate contraria nutriant, unde se compago casura
disrumpat.
10.
Palatium quoque longa senectute quassatum assidua reparatione corrobora.
spatium, quod inter aedem publicam et caput igniti fontis interiacet, silvestri
asperitate depurga. rideat florenti gramine facies decora campestris: quin
etiam ardentis aquae fertilitate laetatur miroque modo dum proxime salem
generet sterilem, nutriat pariter et virores.
11.
Sed non his tantum beneficiis Antenorea terra fecunda est: infert et alia, quae
multo grandius obstupescas. corda illa, ut ita dixerim, montium in vicem
secretarii negotia contentiosa discingunt. nam si quis forte pecus furatum
pilis nativis solito more spoliare praesumpserit, undis ardentibus frequenter
inmersum necesse est ut ante decoquat quam emundare praevaleat. o vere
secretarium iure reverendum, quando in his aquis non solum sensum, sed etiam
verum constat esse iudicium et quod humana nequit altercatione dissolvi,
fontium datum est aequitate definiri. loquitur illic tacita natura, dum
iudicat, et sententiam quodam modo dicit, quae perfidiam negantis excludit.
12.
Sed quis ista conservare neglegat, quamvis plurima tenacitate sordescat?
siquidem ornat regnum, quod fuerit singulariter toto orbe nominatum. et ideo
pecunia, quae tibi data est, si opus non potuerit implere susceptum, quantum
adhuc expendendum esse credideris, missis nobis brevibus indicabis, quia non
gravamur expendere, ut tanta videamur ruris moenia custodire.
|