Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber II
    • XL. BOETHIO PATRICIO THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XL. BOETHIO PATRICIO THEODERICUS REX.

1. Cum rex Francorum convivii nostri fama pellectus a nobis citharoedum magnis precibus expetisset, sola ratione complendum esse promisimus, quod te eruditionis musicae peritum esse noveramus. adiacet enim vobis doctum eligere, qui disciplinam ipsam in arduo collocatam potuistis attingere.

2. Quid enim illa praestantius, quae caeli machinam sonora dulcedine modulatur et naturae convenientiam ubique dispersam virtutis suae gratia comprehendit? quicquid enim in conceptum alicuius modificationis existit, ab harmoniae continentia non recedit. per hanc competenter cogitamus, pulchre loquimur, convenienter movemur: quae quotiens ad aures nostras disciplinae suae lege pervenerit, imperat cantum, mutat animos artifex auditus,

3. et operosa delectatio haec cum de secreto naturae tamquam sensuum regina tropis suis ornata processerit, reliquae cogitationes exiliunt omniaque facit eici, ut ipsam solummodo delectet audiri. tristitiam noxiam iucundat, tumidos furores attenuat, cruentam saevitiam efficit blandam, excitat ignaviam soporantem languore, vigilantibus reddit saluberrimam quietem, vitiatam turpi amore ad honestum studium revocat castitatem, sanat mentis taedium bonis cogitationibus semper adversum, perniciosa odia convertit ad auxiliatricem gratiam et quod beatum genus curationis est, per dulcissimas voluptates expellit animi passiones.

4. Incorpoream animam corporaliter mulcet et solo auditu ad quod vult deducit, quam tenere non praevalet verbo: tacitus manibus clamat, sine ore loquitur et per insensibilium obsequium praevalet sensuum exercere dominatum. hoc totum inter homines quinque tonis agitur, qui singuli provinciarum ubi reperti sunt nominibus vocitantur. miseratio quippe divina localiter sparsit gratiam, dum omnia sua valde fecit esse laudanda. Dorius prudentiae largitor et castitatis effector est. Phrygius pugnas excitat, votum furoris inflammat. Aeolius animi tempestates tranquillat somnumque iam placatis attribuit. Iastius intellectum obtusis acuit et terreno desiderio gravatis caelestium appetentiam bonorum operator indulget. Lydius contra nimias curas animae taediaque repertus remissione reparat et oblectatione corroborat.

5. Hoc ad saltationes corruptibile saeculum flectens honestum remedium turpe fecit esse commentum. hic vero numerus quinarius trina divisione consistit. omnis enim tonus habet summum et imum: haec autem dicuntur ad medium. et quoniam sine se esse non possunt quae alterna sibi vicissitudine referuntur, utiliter inventum est artificialem musicam, id est auctorum operationibus diversis organis exquisitam, modis quindecim contineri.

6. His rebus aliquid maius adiciens humana sollertia terris quandam harmoniam doctissima inquisitione collegit, quae diapason nominatur, ex omnibus scilicet congregata, ut virtutes, quas universum melos habere potuisset, haec adunatio mirabilis contineret. hinc Orpheus mutis animalibus efficaciter imperavit vagosque greges contemptis pascuis ad audiendi epulas potius invitavit. illo cantante amaverunt siccas Tritones terras: Galatea lusit in solidis: deseruerunt ursi amabiles silvas: leones domestica tandem canneta reliquerunt: iuxta praedonem suum praeda gaudebat. in unum conventum contraria vota collecta sunt et fide dicente lyra omnia sibi adversa crediderunt.

7. Amphion quoque Dircaeus canendo chordis Thebanos muros dicitur condidisse, ut, cum homines labore marcidos ad studium perfectionis erigeret, saxa ipsa crederentur relictis rupibus advenisse. Musaeum etiam, et artis Orphei filium et naturae, Maronis praepotens lingua concelebrat, dicens apud inferos in summa beatitudine constitutum, quod per Elysios campos felices animas septem chordarum pulsibus amoenabat, significans summo praemio perfrui, cui disciplinae huius contigerit suavitatibus epulari.

8. Sed haec omnia humano studio per manualem musicam videntur effecta. naturalis autem rhythmus animatae voci cognoscitur attributus: qui tunc melos pulchre custodit, si apte taceat, congruenter loquatur et per accentus viam musicis pedibus composita voce gradiatur. inventa est quoque ad permovendos animos oratorum fortis ac suavis oratio, ut criminosis irascantur iudices, misereantur errantibus: et quicquid potest eloquens efficere, ad huius disciplinae non est dubium gloriam pertinere.

9. Poetis etiam, Terentiano testante, duo primum metra principalia sunt tributa, id est heroicum et iambicum, unum quod erigeret, alterum quod placaret. ex quibus ad oblectandos animos audientum diversa progenita sunt et ut in organis toni, ita in humana voce varias animi affectiones gravida metra pepererunt.

10. Sirenas in miraculum cantasse curiosa prodit antiquitas et quamvis navigantes fluctus abduceret, carbasa ventus inflaret, eligebant suaviter decepti scopulos incurrere, ne tantam paterentur dulcedinem praeterire. quibus solus Ithacus evasit, qui nautis sollicitatorem protinus obstruxit auditum. contra noxiam dulcedinem cogitavit vir prudentissimus felicissimam surditatem et quam vincere intellegendo non poterant, melius non advertendo superabant. se vero soliditati arboris constrictis nexibus illigavit, ut et famosos cantus liberis auribus probare potuisset et pericula dulcisonae vocis unda rapiente vinctus evaderet.

11. Verum ut et nos talia exemplo sapientis Ithaci transeamus, loquamur de illo lapso caelo psalterio, quod vir toto orbe cantabilis ita modulatum pro animae sospitate composuit, ut his hymnis et mentis vulnera sanentur et divinitatis singularis gratia conquiratur. en quod saeculum miretur et credat: pepulit Davitica lyra diabolum: sonus spiritibus imperavit: et canente cithara rex in libertatem rediit, quem internus inimicus turpiter possidebat.

12. Nam licet huius delectationis organa multa fuerint exquisita, nihil tamen efficacius inventum est ad permovendos animos quam concavae citharae blanda resultatio. hinc etiam appellatam aestimamus chordam, quod facile corda moveat: ubi tanta vocum collecta est sub diversitate concordia, ut vicina chorda pulsata alteram faciat sponte contremiscere, quam nullum contigit attigisse. tanta enim vis est convenientiae, ut rem insensualem sponte se movere faciat, quia eius sociam constat agitatam.

13. Hinc diversae veniunt sine lingua voces: hinc variis sonis efficitur quidam suavissimus chorus, illa acuta nimia tensione, ista gravis aliqua laxitate, haec media tergo blandissime temperato, ut homines se ad tantam perducere non praevaleant unitatem, in quantam ad socialem convenientiam ratione carentia pervenerunt. ibi enim quicquid excellenter, quicquid ponderatim, quicquid rauce, quicquid purissime aliasque distantias sonat, quasi in unum ornatum constat esse collectum, et ut diadema oculis varia luce gemmarum, sic cithara diversitate soni blanditur auditui.

14. Musarum tela loquax, stamina verbosa, fila canentia, in quibus arguto plectro tegitur quod dulciter audiatur. hanc igitur ad imitationem variae testudinis Mercurius dicitur invenisse, quam tanta utillima procurantem astronomi inter stellas requirendam esse putaverunt, persuadentes caelestem esse musicam, quando lyrae formam comprehendere potuerunt inter sidera collocatam.

15. Harmonia vero caeli humano sermone idonee non potest explicari, quam ratio tantum animo dedit, sed auribus natura non prodidit. dicunt enim debere credi, ut beatitudo caelestis illis oblectationibus perfruatur, quae nec fine deficit nec aliqua intermissione marcescit. in ipso quippe intellectu habitare referunt superna, ipsis deliciis caelestia perfrui et talibus contemplationibus inhaerentia beatis iugiter delectationibus contineri.

16. Bene quidem arbitrati, si causam caelestis beatitudinis non in sonis, sed in creatore posuissent, ubi veraciter sine fine gaudium est, sine aliquo taedio manens semper aeternitas, et inspectio sola divinitatis efficit, ut beatius esse nil possit. haec veraciter perennitatem praestat, haec iucunditates accumulat: et sicut praeter ipsam creatura non extat, ita sine ipsa incommutabilem laetitiam habere non praevalet.

17. Sed quoniam nobis facta est voluptuosa digressio, quia semper gratum est de doctrina colloqui cum peritis, citharoedum, quem a nobis diximus postulatum, sapientia vestra eligat praesenti tempore meliorem, facturus aliquid Orphei, cum dulci sono gentilium fera corda domuerit. et quantae nobis gratiae fuerint actae, tantae vobis et nostrae aequabili compensatione referuntur, qui et imperio nostro paretis et quod vos clarificare possit, efficitis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License