1.
Quamvis fortitudini vestrae confidentiam tribuat parentum vestrorum
innumerabilis multitudo, quamvis Attilam potentem reminiscamini Visigotharum
viribus inclinatum, tamen quia populorum ferocium corda longa pace mollescunt,
cavete subito in aleam mittere quos constat tantis temporibus exercitia non
habere.
2.
Terribilis est hominibus conflictus, si non sit assiduus et nisi usu
praesumatur, concertandi subito fiducia non habetur. absit ut vobis aliquid
indignatio caeca subripiat. moderatio provida est, quae gentes servat: furor
autem instantia plerumque praecipitat et tunc utile solum est ad arma
concurrere, cum locum apud adversarium iustitia non potest invenire.
3.
Quapropter sustinete, donec ad Francorum regem legatos nostros dirigere
debeamus, ut litem vestram amicorum debeant amputare iudicia. inter duos enim
nobis affinitate coniunctos non optamus aliquid tale fieri, unde unum minorem
contingat forsitan inveniri. non vos parentum fusus sanguis inflammat, non
graviter urit occupata provincia: adhuc de verbis parva contentio est:
facillime transigitis, si non per arma vestros animos irritetis. obiciamus
quamvis cognato cum nostris coniuratis eximias gentes iustitiamque, quae reges
efficit fortiores: cito convertit animos, qui contra se tales sentit armatos.
4.
Et ideo salutationis honorificentiam praelocuti legatos nostros illum atque
illum ad vos credidimus esse dirigendos, qui vobis et mandata nostra
sufficienter insinuent et usque ad fratrem nostrum Gundibadum vel alios reges
cum vestra voluntate deproperent, ne videamini eorum inmissione laborare, qui
maligne gaudent alieno certamine. avertant enim divina, ut supra vos iniquitas
illa praevaleat. commune malum vestrum iudicamus inimicum. nam ille me iure
sustinebit adversum, qui vobis nititur esse contrarius.
|