1.
Grave malum est inter caras regiasque personas voluntates sibimet videre
contrarias et dissimulando spectare, ut de uno aliquid dolendum possit
emergere. non sine invidia nostra geritur, si nobis patientibus affinium clade
dimicetur. habetis omnes per me pignora magnae gratiae: non est unus ab alio
segregatus: si quid in vobis delinquitis, meo graviter dolore peccatis.
2.
Nostrum est regios iuvenes obiecta ratione moderari, quia illi, si nobis vere
sentiunt displicere quod male cupiunt, audaciam suae voluntatis retinere non
possunt. verentur senes, quamvis sint florida aetate ferventes. sciant nos
adversarios esse contrarietatibus suis et illud velle persequi, ne ab utrisque
possit excedi. decet enim nos aspera verba dicere, ne affines nostri ad
extremum debeant pervenire.
3.
Et ideo illum et illum legatos ad fraternitatem tuam credidimus destinandos,
ut, si filio nostro Alarico visum fuerit, ad regem Francorum cum coniuratis
nobis gentibus dirigere debeamus, quatenus causa, quae inter eos vertitur,
amicis mediis rationabiliter abscidatur. convenit enim tales tantosque reges
non inter se lamentabiles rixas quaerere, ut de suis et nos possint casibus
sauciare.
4.
Quapropter fraternitas vestra adhibito mecum studio eorum nitatur reparare
concordiam: quia nemo potest credere sine nostro voto illos ad haec proelia
pervenisse, nisi omnino clareat, ne ad conflictum veniant, nostra potius esse
certamina. aliqua vero a praesentium gerulis litterarum sermone vobis
commisimus intimanda, ut sic prudentia vestra cuncta componat, quemadmodum
consuevit deo iuvante perficere, unde solet diligentissime cogitare.
|