1. Superbiam divinitati
semper exosam persequi debet generalitatis assensus. nam qui vult opinabilem
gentem voluntaria iniquitate subvertere, non disponit ceteris iusta servare.
pessima consuetudo est despicere veritatem. credit sibi omnia cedere, si elatum
contigerit in abominabili certamine superare.
2. Et ideo vos, quos
conscia virtus erigit et consideratio detestabilis praesumptionis accendit,
legatos vestros una cum meis et fratris nostri Gundibadi regis ad Francorum
regem Luduin destinate, ut aut se de Visigotharum conflictu considerata
aequitate suspendat et leges gentium quaerat aut omnium patiatur incursum, qui
tantorum arbitrium iudicat esse temnendum. quid quaerit ultra, cui offertur
absoluta iustitia? dicam plane quod sentio: qui sine lege vult agere, cunctorum
disponit regna quassare.
3. Sed melius inter
initia perniciosa reprimatur assumptio, ut sine labore perficiatur omnium, quod
certamen esse poterat singulorum. recolite namque Eurici senioris affectum,
quantis vos iuvit saepe muneribus, quotiens a vobis proximarum gentium
imminentia bella suspendit. reddite filio eius gratiam, quam tamen agnoscitis
vestris utilitatibus attributam. nam si tanto regno aliquid praevaluerit, vos
aggredi sine dubitatione praesumit.
4. Quapropter
excellentiam vestram epistulari sermone salutantes per legatos nostros illum et
illum praesentium portitores verbo vobis aliqua dicenda commisimus, ut vos, qui
nostrum sequimini deo iuvante dispositum, unus complectatur assensus et foris
hoc agatis, ne in vestris provinciis dimicare possitis.
|