1.
Ideo inter reges affinitatis iura divina coalescere voluerunt, ut per eorum
placabilem animum proveniat quies optata populorum. hoc enim sacrum est, quod
nulla permittitur commotione violari. nam quibus obsidibus habeatur fides, si
non credatur affectibus? sociantur proximitate domini, ut nationes divisae
simili debeant voluntate gloriari et quasi per alveos quosdam concordiae
adunata se possint gentium vota coniungere?
2.
Quae cum ita sint, miramur animos vestros sic causis mediocribus excitatos, ut
cum filio nostro rege Alarico durissimum velitis subire conflictum, ut multi,
qui vos metuunt, de vestra concertatione laetentur. ambo estis summarum gentium
reges, ambo aetate florentes. non leviter regna vestra quassatis, si data
partibus libertate confligitis. virtus vestra patriae non fiat inopinata
calamitas, quia grandis invidia est regum in causis levibus gravis ruina
populorum.
3.
Dicam libere, dicam affectuose quod sentio: impatiens sensus est ad primam
legationem arma protinus commovere. a parentibus quod quaeritur, electis
iudicibus expetatur. nam inter tales viros et illis gratum est dare, quos
medios volueritis efficere. quid de nobis vos ipsi aestimare poteritis, si nos
intentiones vestras reliquisse cognoscitis? absit ille conflictus, ubi unus ex
vobis dolere poterit inclinatus. abicite ferrum, qui in meum pugnare vultis
opprobrium.
4.
Iure patris vobis interminor et amantis. ille nos et amicos nostros patietur
adversos, qui talia monita, quod non opinamur, crediderit esse temnenda.
quapropter ad excellentiam vestram illum et illum legatos nostros magnopere
credidimus dirigendos, per quos etiam ad fratrem vestrum, filium nostrum regem
Alaricum scripta nostra direximus, ut nullatenus inter vos scandala seminet
aliena malignitas: sed in pace perseverantes, quae sunt mediis amicis
placabiliter finire debeatis.
5.
Per eos etiam et verbo vobis aliqua dicenda mandamus, ut gentes, quae sub
parentibus vestris longa pace floruerunt, subita non debeant concussione
vastari. illi enim credere debetis, quem vestris utilitatibus arridere
cognoscitis, quoniam qui vult alterum in praecipites casus mittere, eum certum
est fideliter non monere.
|