1.
Gratum quidem nobis est, patres conscripti, personae novas ad honorum celsa
perducere. delectat peregrini germinis viros gremio Libertatis inserere, ut
variis frondescat senatus aula virtutibus. ornat enim talis multitudo conventum
et laetam reddit faciem publicam honorata frequentia. sed multo nobis probatur
acceptius, quotiens dignitatibus reddimus qui de ipsa curiae claritate
nascuntur, quia non sunt de vobis examina nostra sollicita, dum praeiudicata
bona transfunditis qui merita cum luce praestatis. origo ipsa iam gloria est:
laus nobilitati connascitur. idem vobis est dignitatis quod vitae principium.
senatus enim honor amplissimus vobiscum gignitur, ad quem vix maturis aetatibus
pervenitur.
2.
Haec licet de vobis omnibus veraciter iudicemus, ut ordinis genium complectatur
gratia senatorum, maxime serenitatis nostrae luminibus Deciorum sanguis
irradiat, qui tot annis continuis similis splendet claritate virtutis: et
quamvis rara sit gloria, non agnoscitur in tam longo stemmate variata. saeculis
suis producit nobilis vena primarios: nescit inde aliquid nasci mediocre: tot
probati quot geniti, et, quod difficile provenit, electa frequentia. en
pullulat ex uno germine quadrifarium decus, honor civium, gloria generis,
augmentum senatus, qui quamvis fulgeant communione meritorum, invenies tamen
quem possis laudare de propriis.
3.
Respicite certe iuvenem per formae gratiam, mentis pulchritudine plus
placentem. refert facie sanguinis decus, proditur animi natura per vultum et
serenitate corporis nubila quoque mentis abstergit. verum haec naturae bona
litterarum decoravit insignibus, ut cote magnarum artium detersus mentis
penetralibus plus luceret. in libris veterum Decios cognovit antiquos
nobilemque progeniem gloriosae mortis beneficio viventem.
4.
Felicissimus profecto studiorum labor, cui priscorum carmen contigit discere
per parentes et de avita laude primordia teneri pectoris erudire. libet referre
quam magno tunc spectaculo totius scholae in eum convertebatur aspectus: quasi
cam audiret parentem, illa mox intendebat heredem quaerens, at quae auctorem
cognoverat dicere, per huius posset similitudines approbare.
5.
Nam sicut indigna posteritas laudes antiqui generis abnegat, ita praeclara de
patribus egregie dicta confirmat. creditum est de his omne quod legitur, dum
praeconia veterum praesens docuit vena virtutum, in auditorii officina
ingeniorum flamma recalente. his quidem formabatur exemplis, sed domesticis
felicius producebatur imperiis.
6.
Subtracto enim solacio maritali onus regendi mater gloriosa suscepit, quam nec
ampla patrimonii cura nec tot filiorum potuit turbare custodia. aluit
nutrimentis, auxit patrimoniis, ornavit honoribus et quot edidit familiae iuvenes,
tot reddidit curiae consulares. haec igitur rimator morum noster sensus
inspexit, qui etiam bonum domesticae virtutis inquirit, ut inter privata
laudatis publica debeat ornamenta largiri.
7.
Atque ideo, patres conscripti, illustri et magnifico viro Importuno patriciatus
culmen indulsimus, ut vester coetus, sicut pullulat sorte nascendi, ita et
fascibus possit augeri. impendite parenti gratiam, adunate sententias: vestra
est indoles, quam probamus. habetis certe quod vobis ingeniosa laude tribuatis,
si amore necessitudinum publicum faciatis esse iudicium et quod pro naturae
caritate dependitur, collatum nostris iussionibus aestimetur.
|