1. Omnes quidem
iustitiam colere et observare praecipimus, sed eos maxime qui divinis honoribus
eriguntur, ut supernae gratiae fiant proximi, dum a terrena fuerint cupiditate
longinqui. Iohannes itaque flebili nos allegatione pulsavit sanctitatem vestram
a se sexaginta orcas olei ad implenda luminaria suscepisse, quarum pretium sibi
postulat oportere restitui. bonum quidem votum, si tamen non ibi aliquid
misceatur adversum.
2. Nam licet ubique
deceat iustitiam custodiri, in illis rebus maxime necessaria est, quae divinis
obtutibus offeruntur, ne putemus ignorare deum, unde accipiat, si fraudatis
oblationibus adquiescat. et ideo, si veram querimoniam cognoscitis
supplicantis, consideratione iustitiae, quam sancta lege praedicatis, facite
quae iure debentur sine tarditate restitui: quatenus nullus ingemiscat illata
sibi per vos fuisse dispendia, quos decet potius praestare iuvamina. quapropter
studete, ut, qui non soletis pro rebus magnis excedere, nunc non videamini,
quod absit, in parvitate peccare.
|