1.
Optamus cunctum diem plenum beneficiis nostris excurrere: optamus ubique
praestita nostra radiare, quia in aevum vivit quod munificentia principalis
indulserit. quid enim tam regium quam fecisse felicem et eo usque praestare,
quo se erectus stupeat attigisse? beneficia siquidem sunt, quae regna sublimant
et libertatis dominus iugiter potest crescere, si sibi subiectos studeat
ampliare. hoc mansuetudinis nostrae glorioso proposito, quoniam generalitatem
patrio fovemus affectu, per indictionem quartam praefecturae urbanae infulas
tibi copiosa liberalitate largimur, ut paternis honoribus successio clara
laetetur et sub nobis possit proficere quicquid meruit ad nostra saecula
pervenire.
2.
Circuminspice itaque quam magnum sit primordiis tuis canam Romam potuisse
committi, ut in illo amplissimo coetu iudicis videaris eminere suggestu, ubi est
arduum vel ipsum obtinere collegium. stude ergo, ut a meritis tuis exigere
possis quod nos praestitisse cognoscis. avara fuge, iusta sequere, modesta
dilige, iracunda contemne.
3.
Quid erit suavius quam in illa turba summorum nobile protulisse iudicium, ubi
tot patriciorum corda provocantur ad gratiam, ubi bonum factum celebretur ore
sapientum? nusquam maiore laude virtus agitur, quam si recte Roma tractetur.
quas divitias aestimes aptiores quam in oculis senatus conscientiae pretiosam
gerere puritatem et ante ipsum Libertatis gremium nullis vitiis esse captivum?
4.
Viderimus, reliqui fasces qua gloria censeantur: urbanus praesul dignitas est
honorum. non patitur claritas illa committere, quod possit nobilis turba
nescire. locatus in medium cunctorum ad se trahit aspectum et totius vitae
iudicium promulgat fama populorum. haec te et animo concipere et rebus
evidentibus explicare credibile apud nos faciunt studia litterarum, ubi
cognovisti omne quod deceat et ad usum vitae gloriosae animum, doctorum nimirum
institutione, formasti.
5.
Fugiat ergo doctrina delictum. indocilis est animi ad vitia trahi: aedificatus
libris locum non relinquit iniuriis, ubi in teneris annis adquiritur, quod
matura aetate servetur. ad tramitem recti hortentur te tuorum facta seniorum,
ammoneat lectionis auctoritas, deinde iudicii nostri electio gloriosa, ut
maiora sumere de nobis possis, cum te ea quae commisimus implere cognoveris.
|