1. Amamus, patres
conscripti, dignitates eximias de nostra benignitate nascentes. publici enim
decoris mater est mens regentis et quale fuerit dominantis arbitrium, talem
parit libertatis aspectum. facilius est quippe, si dicere fas est, errare
naturam quam dissimilem sui princeps possit formare rem publicam. hinc est quod
cupimus, ut perpetuis honoribus fulgeatis, quia quicquid de vobis fama
loquitur, nostris institutionibus applicatur. nam cum omnia celsa mereamini,
nostram invidiam tangit, si quid vobis fortasse defuerit.
2. Proinde, quod
felicibus sanciatur auspiciis, illustrem Argolicum praefecturae urbanae
dignitate promovemus, ut et ille augeatur fascibus et vobis tanti iudicis
minime subtrahatur ornatus. scitis enim saepe ex hac familia viros enituisse
praecipuos. recordamini provecti avum praefecti dogmatis honore ditatum, cuius
innoxiam facundiam fora mirata sunt. studuit vero, cum abundaret eloquio,
sciens dicendi peritum debere esse puritate conspicuum. his meritis ad honorum
celsa perductus, largitiones sacras protexit fida custodia, implens etiam
doctrina quam susceperat magisterii dignitatem, ita in utroque laudatus, ut in
singulis crederetur esse praecipuus.
3. Accedit etiam
provecti nobilissimus pater, qui comitivae privatarum infulas nullius calumniae
acerbitate profanavit, qui affectans famae commoda, pecuniae neglexit augmenta
et, quod rarum virtutis exemplum est, his egit temporibus continentem, quibus
crimen avaritia non habebat. principis enim propositum facit aut neglegere
iudices aut amare virtutes. tot igitur originis documenta praemittens credamus
bona de nobili: quia laudabilis vena servat originem et fideliter posteris
tradit, quae in se gloriosa transmissione promeruit. favete ergo, patres
conscripti, vestris dignitatibus consecrato, ut ad maiora virtutum desideria
concitetis quos nos munerum provocamus exemplis.
|