Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XV. THEODAHADO V. S. THEODERICUS REX.1. Iniuvia quidem nostra est laesa iustitia, quia violationes earum rerum merito ad nos trahimus quas amamus. unde illud maxime inultum esse non patimur, quod in contemptum nostrae iussionis constat admissum. quae enim praesumptio plectenda non audeat, si sacrae iussionis reverenda contemnat? ideoque illum, quem dudum ad viri illustris Sonae iudicium decrevimus convenire isque se inveterata calliditate subitraxit, examini vestro committimus audiendum, ut finem detis iurgio plectibili machinatione dilatato. praestate itaque audientiae curam, ut iustitiae vobis crescat opinio, quando pro remedio causantium committuntur vobis ambigua iurgiorum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |