1.
Firmum est iudicium cuius tenetur exemplum, nec locus ambiguitati relinquitur
ubi experimenta probabilia suffragantur. exploravimus efficaciam tuam per
diversos industriae gradus, sed uni parem meruisti gratiam, variis actionibus
aequaliter approbatus.
2.
Hinc est quod praesenti tempore in Gallias nobis deo auxiliante subiectas
vicarium te praefectorum nostra mittit auctoritas. unde perpende qualia de te
videamur habere iudicia, quando ad illos populos mitteris corrigendos, quos
nostris laudibus specialiter credimus adquisitos. cara est principi gloria et
necesse est de illis amplius esse sollicitum, unde sibi triumphorum venisse
sentit augmentum.
3.
Age igitur mandata, si cupis in te proficere nostra iudicia. turbulenta non
ames: avara declina, ut talem te iudicem provincia fessa suscipiat, qualem
Romanum principem transmisisse cognoscat. desiderat viros egregios coacta
cladibus suis. effice ut victam fuisse delectet. nihil tale sentiat, quale
patiebatur, cum Romam quaereret. abscedat omnis de calamitate tristitia:
serenetur tandem nubilus vultus. nunc illam gaudere convenit, cum ad sua vota
pervenit.
|