1.
Libenter parendum est Romanae consuetudini, cui estis post longa tempora
restituti, quia ibi regressus est gratus, ubi provectum vestros constat
habuisse maiores. atque ideo in antiquam libertatem deo praestante revocati
vestimini moribus togatis, exuite barbariem, abicite mentium crudelitatem, quia
sub aequitate nostri temporis non vos decet vivere moribus alienis.
2.
Proinde de necessitatibus vestris innata nobis mansuetudine cogitantes, quod
feliciter dictum sit, spectabilem virum Gemellum, vicarium praefectorum, fide
nobis et industria comprobatum ad componendam provinciam credidimus dirigendum:
sperantes in nullo eum posse delinquere, qui nobis peccantes graviter
intellegit displicere.
3.
Quapropter ordinationibus eius ex nostris iussionibus oboedite, quia eum
credimus vobis profutura decernere. recipite paulatim iuridicos mores. non sit
novitas molesta, quae proba est. quid enim potest esse felicius quam homines de
solis legibus confidere et casus reliquos non timere? iura publica certissima
sunt humanae vitae solacia, infirmorum auxilia, potentum frena.
4.
Amate unde et securitas venit et conscientia proficit. gentilitas enim vivit ad
libitum: ubi magis mortem reperit propriam, qui potest habere quod placeat. vos
iam securi ostentate divitias: parentum bona longo situ recondita prodantur in
lucem: quia tantum quis nobilior erit quantum et moribus probis et luculenta
facultate reluxerit.
5.
Ideo enim vobis vicarium praefecturae direximus, ut cum tanta dignitate et
civilem videamur regulam destinasse. fruemini quod tantum audiebatis.
intellegite homines non tam corporea vi quam ratione praeferri et illos merito
crescere qui possunt aliis iusta praestare.
|