Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XVIII. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX.1. Merentur bona, qui nostram visi sunt elegisse clementiam, ut eos veraciter iudicasse per augmenta propria possimus ostendere. quod si talibus viris publica decet prospici largitate, quanto magis eos sua dignum est possidere, quod commune munus probatur esse iustitiae? 2. Spectabilis itaque Magnus, hostium conversatione damnata quod natus est reminiscens, ad Romanum repatriavit imperium: cuius absentia contigisse dicitur ut eius potuisset perire substantia. atque ideo praesenti iussione sancimus, quatenus tam in agris quam mancipiis urbanis aut rusticis, vel quicquid sibi competens quolibet modo nunc amissum potuerit comprobare, sine aliqua recuperet tarditate, retinens ex nostra auctoritate dominii ius omne quod habuit: nec quaestionem eum de rebus sibi antiqua possessione competentibus volumus sustinere, cui propositi nostri est etiam nova praestare. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |