1.
Decet ut palatio nostro servientibus iustis commodis consulamus, quia
fructuosus esse debet publicus labor, ut, quamvis obsequia nobis gratuita iure
debeantur, servitia tamen per moderata compendia provocemus. et ideo artis tuae
peritia delectati, quam in excavandis atque ornandis marmoribus diligenter
exerces, praesenti auctoritate concedimus, ut, te rationabiliter ordinante,
dispensentur arcae quae in Ravennati urbe ad recondenda funera distrahuntur,
quarum beneficio cadavera in supernis humata sunt, lugentium non parva
consolatio, quando animae tantum de mundi conversatione discedunt, corpora vero
dulces quondam superstites non relinquunt.
2.
Hinc quibusdam veniunt dolores ad pretium, et miserabili sorte votorum crescit
mercantibus de humana morte compendium. ita tamen, ut non sit iniqua sub hac
occasione taxatio, ne cogantur miseri inter acerba luctuum gravia plorare
dispendia facultatum et nefanda devotione constricti aut urgeantur patrimonia
pro mortuis perdere aut dilecta corpora vilissimis foveis potius dolentes
abicere. sit modus in voluntate poscentium, quando ipsa miseratio pro ementibus
facit. nam minus debet laedi, cui amplius pro pietatis officio videtur imponi.
|