1.
Comitis Stephani insinuatione comperimus sacrae vestis operam, quam nos
voluimus necessaria festinatione compleri, disrupto magis labore pendere: cui
usum subtrahendo sollemnem abominandam potius inferre cognosceris tarditatem.
credimus enim aliquem provenisse neglectum, ut aut crines illi lactei, carneo
poculo bis terque satiati, pulcherrima minus ebrietate rubuerint aut lanae non
hauserint adorandi muricis pretiosissimam qualitatem.
2.
Quapropter si perscrutator Hydrontini maris intusa conchylia sollemniter
condidisset apto tempore, acervus ille Neptunius, generator florentis semper
purpurae, ornator solii, aquarum copia resolutus imbrem aulicum flammeo liquore
laxaverat. color nimio lepore vernans, obscuritas rubens, nigredo sanguinea
regnantem discernit, dominum conspicuum facit et praestat humano generi, ne de
aspectu principis possit errari.
3.
Mirum est substantiam illam morte confectam cruorem de se post spatia tam longi
temporis exudare quod solet vivis corporibus vulnere sauciatis effluere. nam
cum sex paene mensibus marinae deliciae a vitali fuerint vigore separatae,
sagacibus naribus nesciunt esse gravissimae, scilicet ne sanguis ille nobilis
aliquid spiraret horroris. haec cum infecta semel substantia perseverat, nescit
ante subtrahi quam vestis possit absumi.
4.
Quod si conchyliorum qualitas non mutatur, si torcularis illius una vindemia
est, culpa nimirum artificis erit, cui se copia nulla subtraxit. in illis autem
rubicundis fontibus cum albentis comas serici doctus moderator intinxerit,
habere debet corporis purissimam castitatem, quia talium rerum secreta refugere
dicuntur immunda.
5.
Haec si omnia constiterint, si in nulla parte praetermissa videtur esse
sollemnitas, miramur tua te pericula minime cogitasse, dum sacrilegus sit
reatus neglegentiae in tali veste peccare. quid enim agunt tot artifices, tot
nautarum catervae, tot familiae rusticorum? tu quoque comitiva subvectus tantis
iubes, tanta te istius nominis praesumptione defendis, ut, cum regale opus
crederis agere, in multis videaris tibi civibus imperare.
6. Hoc ergo remissio
tua neglegit, quod te et in provincia subvexerat et ad conspectum principis
honorabilem venire faciebat. quod si te facultatis tuae adhuc cura non deserit,
si salutis propriae tangit affectus, intra illum diem, imminente tibi harum
portitore, cum blatta, quam nostro cubiculo dare annis singulis consuesti,
venire festina: quia iam non compulsorem ad te mittimus, sed ultorem, si aliqua
credideris ludificatione tardandum.
7. Verum talis tantaque
res quam facili legitur inventa compendio! cum fame canis avida in Tyrio litore
proiecta conchylia impressis mandibulis contudisset, illa naturaliter umorem
sanguineum defluentia ore eius mirabili colore tinxerunt. et ut est hominibus
occasiones repentinas ad artes ducere, talia exempla meditantes fecerunt
principibus decus nobile dare rem, quae substantiam noscitur habere mediocrem. Eoa
Tyros est Hydron Italica, aulicum profecto vestiarium, non antiqua custodiens,
sed iugiter novella transmittens. vide ergo, si quis te patiatur minus implere,
quod nos tam necessarie cognoscis expetere.
|