Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • XXIV. UNIVERSIS BARBARIS ET ROMANIS PER PANNONIAM CONSTITUTIS THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIV. UNIVERSIS BARBARIS ET ROMANIS PER PANNONIAM CONSTITUTIS THEODERICUS REX.

1. Institutum suum providentia nostra non deserit, cum subiectis semper intenta profutura disponit, ut ad maiorem devotionem concitentur qui sui curam nos habuisse cognoscunt.

2. Hinc est quod Colosseo viro illustri nomine viribusque praepotenti gubernationem vestram defensionemque commisimus, ut qui suae multa dedit hactenus experimenta virtutis, augeatur potius in futuris. atque ideo parientiam vestram saepius approbatam nunc quoque eidem praesenti monstrate, quatenus in his quae pro regni nostri utilitate rationabiliter agenda praeceperit, devotione probabili compleantur: quia fidem constantia probat et ille integritatem propriae asserit mentis, qui iugibus persistit obsequiis.

3. Illud praeterea vos credidimus ammonendos, ut non in vos, sed in hostem saevire cupiatis. res parva non vos ducat ad extrema discrimina: adquiescite iustitiae, qua mundus laetatur.

4. Cur ad monomachiam recurratis, qui venalem iudicem non habetis? deponite ferrum, qui non habetis inimicum. pessime contra parentes erigitis brachium, pro quibus constat gloriose moriendum. quid opus est homini lingua, si causam manus agat armata? aut pax esse unde creditur, si sub civilitate pugnetur? imitamini certe Gothos nostros, qui foris proelia, intus norunt exercere modestiam. sic vos volumus vivere, quemadmodum parentes nostros cernitis domino praestante floruisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License