1. Propositum est
pietatis regiae locum iniustis odiis amputare et potestatis armatae supercilium
cohibere reverentia iussionum. infesta est siquidem humilibus superioris
offensa, cum ad laudem trahitur, si vindicta de mediocribus adquiratur. proinde
diu varia persecutione iactatus ad pietatis nostrae remedia haud irrite
convolasti, asserens eminentissimam praefecturam tibimet esse terrori, ne
privata odia in te satiarentur per publicam disciplinam.
2. Sed nos, qui donatas
dignitates iustitiae parere cupimus, non dolori, contra illicitas
praesumptiones nostra te tuitione vallamus, ut regiae maiestatis obiectu
ferventium furor animorum in suis cautibus elidatur et de se magis poenam sumat
protervia, dum cohibetur innoxia. tamdiu enim iudex dicitur, quamdiu et iustus
putatur, quia nomen, quod ab aequitate sumitur, per superbiam non tenetur.
3. Restat nunc, ut
assumptum impleas consularitatis officium et te utilitatibus publicis, quas
tuos egisse constiterit decessores, sedulus ac devotus impendas quantumque a
nobis protegeris, tantum modestiae parere festines. nam si gaudio perfrueris,
quod a laesione tua praefectos praetorio remotos esse cognoscis, qui sub illo
esse monstraris, quid te male agentem passurum esse cognoscis?
|