1.
Quis nesciat nostrum esse commodum supplicantis quaestum et illud bonis
principibus crescere, quod benigna possunt largitate praestare? hoc sunt enim
regia dona, quod semina: sparsa in segetem coalescunt, in unum coacta
depereunt. optamus ergo munera multis collata dividere, ut possint ubique
nostra beneficia pullulare.
2.
Atque ideo viri illustris et magnifici patricii Paulini actorum supplicatione
suscepta, quae habetur in subditis, horrea longi temporis vetustate destructa,
quibus illud atque illud vocabulum praefixit antiquitas, si nunc usui publico
minime necessaria esse monstrantur nec aliqua ibidem est species quae ad fiscum
pertinet congregata, praefato viro cum omnibus ad se pertinentibus absoluta
liberalitate concedimus, ut aedificandi et ad posteros transmittendi assumpta
licentia suis utilitatibus profutura disponat, quia confert magis rei publicae
munus quisquis diruta maluerit suscipere reparanda, in ea praesertim urbe, ubi
cuncta dignum est constructa relucere, ne inter tot decora moenium deformis
appareat ruina saxorum. in aliis quippe civitatibus minus nitentia sustinentur:
in ea vero nec mediocre aliquid patimur, quae mundi principaliter ore laudatur.
|