1.
Romanae civitatis cura nostris sensibus semper invigilat. quid est enim
dignius, quod tractare debeamus, quam eius reparationem exigere, quae ornatum
constat nostrae rei publicae continere? proinde illustris sublimitas tua
spectabilem virum Iohannem nos direxisse cognoscat propter splendidas Romanae
cloacas civitatis, quae tantum visentibus conferunt stuporem, ut aliarum
civitatum possint miracula superare.
2.
Videas illic fluvios quasi montibus concavis clausos per ingentia signina decurrere:
videas structis navibus per aquas rapidas non minima sollicitudine navigari, ne
praecipitato torrenti marina possint naufragia sustinere. hinc, Roma,
singularis quanta in te sit potest colligi magnitudo. quae enim urbium audeat
tuis culminibus contendere, quando nec ima tua possunt similitudinem reperire?
et ideo supra dicto Iohanni officii vestri solacia vos praebere censemus,
quoniam ordinationes nostras publicas volumus implere personas, privatas manus
amoventes, quae audacius merguntur illicitis.
|