1.
Quamvis universae rei publicae nostrae infatigabilem curam desideremus
impendere et deo favente ad statum studeamus pristinum cuncta revocare, tamen
Romanae civitatis sollicitiora nos augmenta constringunt, ubi quicquid decoris
impenditur, generalibus gaudiis exhibetur. pervenit itaque ad nostram
conscientiam suggestione multorum, quae prava non potest dissimulare commissa,
plura in praeiudicio urbis Romanae detestabiles praesumptores assumere, ut cui
nos summum adhibere desideramus studium, dolum patiatur iniustum.
2.
Quapropter ordinationes nostras ad vestram facimus notitiam pervenire, quibus
amplius credimus civitatis vestrae dispendia displicere. dicitur ergo commodi
cura privati aquam formarum, quam summo deceret studio communiri, ad aquae
molas exercendas vel hortos rigandos fuisse derivatam: turpe et miserabile hoc
in illa urbe fieri, quod per agros vix deceret assumi.
3.
Et quia non possumus admissi qualitatem ultra iura corrigere, ne, dum fabricis
prodesse volumus, legum culmina destruamus, si huius nefandissimae rei dominus
tricennii praescriptione munitur, accepto pretio competenti suum vendat
errorem, ut, quod laesionem publicis praestat fabricis, non praesumatur
ulterius, ne quod nunc sub largitate corrigimus, postea severissime vindicemus.
4.
Si vero tale aliquid moderna praesumptione temptatum est, sine dubitatione
tollatur. unius enim desiderio prava generalis debet utilitas anteferri, cui
vel in causis iustis raro poterit obviari. mancipia vero formarum servitio
principum provisione deputata in privatorum cognovimus transisse dominium. aes
praeterea, non minimum pondus, et quod est facillimum direptioni, mollissimum
plumbum, de ornatu moenium referuntur esse sublata, quae auctores suos saeculis
consecrarunt. aes enim Ionos Thessaliae rex, plumbum Mida regnator Phrygiae
reppererunt. et quam miserum est, ut unde famam providentiae alii susceperunt,
nos opinionem neglegentiae incurrisse videamur? templa etiam et loca publica,
quae petentibus multis ad reparationem contulimus, subversioni fuisse potius
mancipata.
5.
Et quoniam malarum rerum emendatio nos delectat, ne concessa videatur ex
taciturnitate licentia, Iohannem virum spectabilem electum nostra iustitia ad
haec, quae supra memoravimus, direximus inquirenda, ut cuncta suo ordine
discussa nobis relationis obsequio lucidentur, quatenus, quid de singulis rebus
aut de praesumptoribus earum fieri oporteat, more nostrae iustitiae censeamus.
adhibete nunc studia, praestate solacia, ut inquisitionem, quam debueratis
petere, grata videamini mente complere.
|