1.
Gratum nobis est vota nostra circa sacri ordinis augmenta proficere. laetamur
tales viros emergere, qui senatoria mereantur luce radiare, ut laude conspicuis
deferatur gratia dignitatis. curia namque disciplinis veterum patet: nec ei
iudicari potest extraneus, qui bonarum artium est alumnus. atque ideo illustris
magnificentia tua in clarissimo Armentario atque Superbo eius filio ea faciat
exhiberi, quae circa referendos curiae cana dictat antiquitas.
2.
Hic est enim praefatus Armentarius, qui et parentum bono et suo nobis
commendatur ingenio, exigens meritis quam sperat precibus dignitatem. nam quid
dignius, si et senatorio vestiatur honore togata professio, ut in illa turba
doctorum audeat liberam proferre sententiam, nec frenetur imperitiae terrore,
quem hortantur ad vocem iura facundiae?
3.
Gloriosa est denique scientia litterarum, quia quod primum est in homine, mores
purgat: quod secundum, verborum gratiam sumministrat: ita utroque beneficio
mirabilis ornat et tacitos et loquentes. ducantur ergo ad penetralia Libertatis
laudati merito suo, ornati nostro iudicio, habituri sine dubio gratissimum
senatum, quorum ars est facere de irato benivolum, de suspecto placatum, de
austero mitem, de adversante propitium. quid ergo patribus imponere non possit,
qui flectere animum iudicantis evaluit?
|