1.
Propositi nostri est probatas fortitudine et moderatione personas ad
ordinationem vestram defensionemque dirigere, ut et provincialium ratio
sublevetur et utilitas publica bonis praesidentibus augeatur.
2.
Proinde comitem Marabadum nobis aequitate compertum ad Massiliensem civitatem
credidimus dirigendum, ut quicquid ad securitatem vel civilitatem vestram
pertinet, deo iuvante perficiat memorque gratiae nostrae curam possit habere
iustitiae, minoribus solacium ferat, insolentibus severitatem suae
districtionis obiciat, nullum denique opprimi iniqua praesumptione patiatur,
sed omnes cogat ad iustum, unde semper floret imperium.
3.
Quapropter designato viro in his, quae vobis pro publica utilitate praeceperit,
libentibus animis oboedite, ut fides vestra, quae iam prioribus monstratur
exemplis, subsequentibus quoque declaretur indiciis, quia gratius est obsequium
quod devotione perpeti custoditur. nos autem reddere cogitamus locum
vicissitudini, qui impensa servitia non possumus oblivisci.
|