Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXXVI. ARIGERNO V. I. COMITI THEODERICUS REX.1. Pietatis nostrae propositum est miserandis fletibus audientiam non negare, maxime cum moris nostri sit ad leges cuncta remittere, ut et conquerens mereatur effectum et pulsatus nullum se queratur sustinuisse praeiudicium. proinde Firminus contra magnificum virum patricium Venantium se dicit habere negotium et frequenter ab eo eius propositiones fuisse contemptas. 2. Et quia in causis semper est suspecta potentia, dum velle creditur quod posse iudicatur, antefatum servata reverentia a te praecipimus ammoneri, ut sub sponsione legitima instructam personam ad comitatum nostrum dirigere se promittat, qui apud delegatos motu nostro iudices eius intentionibus valeat praebere responsum: actor hic poenam suae recepturus audaciae, si contra magnificum virum habuerit falsitatis eventum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |