Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • XL. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS CONSTITUTIS THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XL. UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS CONSTITUTIS THEODERICUS REX.

1. Quamvis sensum nostrae pietatis turba multiplex cogitationis intraret et diversas regni partes consueta sedulitate respiceret, festine tamen remedia vestrae utilitatis aspeximus, quoniam apud conscientiam nostram laesionis genus est profutura tardare nec possumus aestimare iucundum, quod ingrata fuerit dilatione suspensum. nam aegrescentibus morbis laesio debacchari permittitur, cum medicina differtur.

2. Vobis itaque hostili feritate vastatis pro qualitate laesionis per indictionem quartam relaxatam agnoscite tributariam functionem, quia non gratulamur exigere, quod tristis noscitur solutor offerre. ita tamen ut de illis, quae constat intacta, exercituales iuventur expensae: quia in totum devotio deserere non debet quos pro se laborare cognoscit. invalidus est siquidem ieiunus defensor nec animus ministrat audaciam, cum virtus corporeo fuerit robore destituta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License