Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • XLI. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLI. GEMELLO V. S. THEODERICUS REX.

1. Tolerabile fit omne quod aequabili ordinatione disponitur, quia divisum onus sub communione subiectos certum est non gravare: pars enim extrema ad unumquemque redit, cum summa universos incluserit.

2. Tritici itaque speciem, quam ob exercituales expensas nostra providentia de Italia destinavit, ne fatigata provincia huius praebitione laederetur, ad castella supra Druentiam constituta de Massiliensibus horreis constat esse portandam.

3. Quapropter iubemus ut studium devehendi supradictae speciei commune subeatur, quatenus celeriter possit fieri, quod universitatis studio videtur assumi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License