Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • XLIII. UNIGIS SPATHARIO THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLIII. UNIGIS SPATHARIO THEODERICUS REX.

1. Delectamur iure Romano vivere quos armis cupimus vindicare, nec minor nobis est cura rerum moralium quam potest esse bellorum. quid enim proficit barbaros removisse confusos, nisi vivatur ex legibus?

2. Quapropter cum deo propitio Gallias exercitus noster intravit, si qua mancipia servitium declinantia ad alios se, quam quibus videbantur competere, contulerunt, prioribus dominis iubemus sine aliqua dubietate restitui, quia confundi non decent iura imperante iustitia nec potest abiecto favere servitio libertatis defensor.

3. Aliorum forte regum proelia captarum civitatum aut praedas appetunt aut ruinas: nobis propositum est deo iuvante sic vincere, ut subiecti se doleant nostrum dominium tardius adquisisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License