1. Iustitiae nostrae
convenit, ut de indultis beneficiis calumnias fieri non sinamus, et quicquid
prava interpretatione tegitur, fugata mendacii nube revelemus. defensores
itaque sacrosanctae ecclesiae Romanae conquesti sunt beatae recordationis
quondam Simplicium domum in sacratissima Urbe positam ab Eufraxio acolutho
instrumentis factis sollemniter comparasse, quam per annorum longa curricula
ecclesiam Romanam quieto iure suggerunt possedisse et in usus alios
transtulisse securitate dominii.
2. Nunc autem existere
Samareae superstitionis improba fronte duratum, qui synagogam ibidem fuisse
iniquis conatibus mentiatur, cum ad humanos usus habitacula longe aliter
formata doceantur, quam potest esse memorata constructio. quapropter magnitudo
tua conscientiae suae probata iustitia causam diligenti examinatione discutiat
et, si vera cognoverit quae veniunt in querelam, considerata aequitate
definiat. nam si humanis actibus sunt calumniae summovendae, quanto magis
emendanda credimus quae contumeliam divinitatis tangere iudicamus!
|