1.
Materia est gloriae principalis delinquentis reatus, qua nisi culparum occasiones
esnergerent, locum pietas non haberet. quid enim salubris ordinatio gerat, si
morum probitas cuncta componat? arida siccitas beneficium madentis pluviae
exoptat. salutiferis medentium manibus nisi infirma valitudo non indiget. sic
dum imbecillitati succumbitur, convenienter remedia tribuuntur. quapropter
casibus asperis praestandum est sub iustitiae laude moderamen, ut nec vindictam
sinamus superare peccata nec culpam insultare patiamur legibus impunitam.
2.
Datis itaque precibus allegasti viri spectabilis Venantii Lucaniae at
Bruttiorum praesulis odiorum te acerbitate compressum, custodiae longo situ
laborantem, in confessionem raptus adultae puellae Valerianae fuisse compulsum,
ut gratius fuerit spem citae mortis expetere quam tormentorum crudelia
sustinere. inter supremas enim angustias anhelantis votum est perire quam
vivere, quia detestabilis sensus poenarum excludit dulcissimae salutis
affectum. illud etiam, quod minime iustitia pateretur, adiciens defensorum tibi
patrocinia saepius postulanti fuisse subtracta, cum adversarii florentes
ingenio etiam innocentem te possent legum laqueis obligare.
3.
Quae supplicatio cum efficaciter animum nostrae pietatis intraret paulatimque
ad misericordiae iura deflecteret, occurrit Bruttiorum praesulis missa relatio,
quae privatam allegationem tragoediae suae voce compressit, negando credi
contra fidem publicam fallaciter supplicanti.
4.
Ideoque asperitatem poenae nostra lenitate mollimus, statuentes ut ex die
prolati oraculi sex mensium patiaris exilium, ita ut nulli post constituta
nostra sub qualibet interpretatione tibi liceat obicere crimen infamiae, quando
fas est principi maculosas notas vitiatae opinionis abstergere, sed hoc exacto
tempore patriae rebusque omnibus reformatus, ius tibi sit liberum omne quod
primitus, quia nulla te ingemiscere probri adustione censemus, quem temporali
volumus exilio detineri: poenam trium librarum auri nihilominus comminantes, si
quis aut obviando aut aliter intellegendo praesens nostrum violare temptaverit
constitutum.
5.
Sed quoniam haec statuta ad innocentes nolumus usque protendi, ne sua cuique
minime videatur ignorantia profuisse, praesenti auctoritate eos a formidine
liberamus, quos utpote nescientes in eadem causa quolibet loco vel tempore
interfuisse constiterit. similis enim videtur absentis, qui conscientiam non
habet criminosi.
|