1. In partem pietatis
recidit mitigata districtio et sub beneficio punit qui poenam debitam
considerata moderatione palpaverit. Iovinum curialem, quem corrector
Lucaniae Bruttiorumque humani nobis suggerit sanguinis effusione pollutum (ob
hoc cum mutuae contentionis ardoribus excitatus rixam verborum usque ad
nefarium collegae deduxit in ritum, sed conscius facti sui intra ecclesiae
saepta refugiens declinare se credidit praescriptam legibus ultionem) Vulcanae
insulae perpetua relegatione damnamus, ut et sacrato templo reverentiam
habuisse videamur nec vindictam criminosus evadat in totum, qui innocenti non
credidit esse parcendum.
2.
Careat proinde patrio foco cum exitiabili victurus incendio, ubi viscera terrae
non deficiunt, cum tot saeculis iugiter consumantur. flamma siquidem ista
terrena, quae alicuius corporis imminutione nutritur, si non absumit,
extinguitur: ardet continue inter undas medias montis quantitas indefecta nec
imminuit, quod resolvi posse sentitur: scilicet quia naturae inextricabilis
potentia tantum crementi cautibus reponit, quantum illi vorax ignis ademerit.
nam quemadmodum saxa incolumia permanerent, si semper inadiuvata decoquerent?
3.
Potentia siquidem divina sic de contrariis rebus miraculum facit esse
perpetuum, ut palam consumpta occultissimis instauret augmentis, quae vult
temporibus stare diuturnis. verum cum et alii montes motibus vaporatis
exaestuent, nullus simili appellatione censetur: aestimandum, quia gravius
succenditur, qui Vulcani nomine nuncupatur.
4.
Mittatur ergo reus capitis in locum praedictum vivus: careat quo utimur mundo, de
quo alterum crudeliter fugavit exitio, quando superstes recipit quod eventu
mortis inflixit: salamandrae secuturus exemplum, quae plerumque degit in
ignibus. tanto enim naturali frigore constringitur, ut flammis ardentibus
temperetur. subtile ac parvum animal, lumbricis associum, flavo colore
vestitum. vitam praestat soli, quae mortalia cuncta consumit.
5.
Memorant autem aevi pristini servatores hanc insulam ante aliquot annos undarum
rupto terrore imitus erupisse, cum Hannibal apud Prusiam Bithyniae regem veneno
secum ipse pugnavit, ne tantus dux ad Romanorum ludibria perveniret. plus inde
mirabile, ut mons tanta flammarum congregatione succensus marinis fluctibus
haberetur absconditus et ardor ibi indesinenter viveret, quem tanta unda
videbatur obruere.
|