XLVIII.
UNIVERSIS GOTHISET ROMANIS CIRCA VERRUCAS CASTELLUM CONSISTENTIBUS THEODERICUS
REX.
1.
Laetitia debet esse cunctorum provida iussio dominantum, quando illud, quod vos
debuistis expetere, nos videtis offerre. quid est enim gratius quam humanis
rebus cautelam semper adhibere, quae aut fit necessaria aut non gravat esse
superfluam? et ideo Leodefrido saioni nostro praesenti delegavimus iussione, ut
eius instantia in Verruca castello vobis domicilia construatis, quod a
positione sui congruum nomen accepit.
2.
Est enim in mediis campis tumulus saxeus in rotunditate consurgens, qui
proceris lateribus, silvis erasus, totus mons quasi una turris efficitur, cuius
ima graciliora sunt quam cacumina et in mollissimi fungi modo supernus
extenditur, cum in inferiore parte tenuetur. agger sine pugna, obsessio secura,
ubi nec adversarius quicquam praesumat nec inclusus aliquid expavescat. huic
Athesis inter fluvios honorus amoeni gurgitis puritate praeterfluit causam
praestans muniminis et decoris: castrum paene in mundo singulare, tenens
claustra provinciae, quod ideo magis probatur esse praecipuum, quia feris
gentibus constat obiectum.
3.
Hoc opinabile munimen, mirabilem securitatem cui desiderium non sit habitare,
quam vel externos delectat invisere? et quamquam deo iuvante nostris temporibus
provinciam securam credamus, tamen prudentiae nihilominus est cavere etiam quae
non putantur emergere.
4.
Munitio coaptanda semper in otio est, qua tunc male quaeritur, quando
necessaria iudicatur. mergi, quibus nomen ex facto est, cohabitatores piscium,
aquatiles volucres futuras tempestates naturaliter praevidentes sicca petunt,
stagna derelinquunt. delphini fluctus pelagi metuentes vadosis litoribus
immorantur. echini, qui sunt mella carnalia, costatilis teneritudo, croceae
deliciae divitis maris, dum futuras tempestates agnoverint, loca mutare
cupientes, quia illis pro levitate corporis nandi nulla fiducia est, lapillos,
quibus pares possunt esse, complexi, quadam anchorarum ponderatione librati
scopulos petunt, quos fluctibus vexandos esse non credunt.
5.
Aves ipsae adventu hiemis patrias mutant. ferae pro qualitate temporis cubilia
quaerunt. hominum sollicitudo non debet providere quod potest in adversitate
requirere? non est in mundo unum: humanae res mutabilitate quatiuntur. et ideo
providentia dicitur, ut quae sunt futura tractentur.
|