1.
Quantum histrionibus rara constantia honestumque votum, tanto pretiosior est,
cum in eis probabilis monstratur affectus. carum est enim homini repperisse,
ubi aliquid se laudabile non putaverat invenire. dudum siquidem Thomati aurigae
ex Orientis partibus advenienti annonas rationabiles consideratio nostra
largita est, donec eius artem probaremus et animum. sed quoniam in hoc agone
primatum noscitur obtinere eiusque voluntas patria derelicta nostri sedes
fovere delegit imperii, menstrua eum duximus largitate solidandum, ne adhuc
ambiguum redderemus, quem Italiae dominatum elegisse cognovimus.
2.
Is enim frequenter victor per diversorum ora volitavit, plus vectus favore quam
curribus. suscepit partem populi protinus inclinatam et quos ipse fecerat
tristes, laboravit iterum reddere laetiores, modo agitatores arte superans,
modo equorum velocitate transcendens. frequentia palmarum eum faciebat dici
maleficum, inter quos magnum praeconium videtur esse ad talia crimina
pervenire. necesse est enim ad perversitatem magicam referri, quando victoria
equorum meritis non potest applicari.
3.
Spectaculum expellens gravissimos mores, invitans levissimas contentiones,
evacuator honestatis, fons irriguus iurgiorum, quod vetustas quidem habuit
sacrum, sed contentiosa posteritas fecit ease ludibrium. primus enim hoc apud
Elidem Asiae civitatem Oenomaus fertur edidisse: quod post Romulus in raptu
Sabinarum necdum fundatis aedificiis ruraliter ostentavit Italiae.
4.
Sed mundi dominus ad potentiam suam opus extollens mirandam etiam Romanis
fabricam in vallem Murciam tetendit Augustus, ut immensa moles firmiter
praecincta montibus contineret, ubi magnarum rerum indicia clauderentur. bis
sena quippe ostia ad duodecim signa posuerunt. haec ab hermulis funibus
demissis subita aequalitate panduntur, docentes totum illic, ut putabant,
consilio geri, ubi imago capitis cognoscitur operari.
5.
Colores autem in vicem temporum quadrifaria divisione funduntur: prasinus
virenti verno, venetus nubilae hiemi, russeus aestati flammeae, albus pruinoso
autumno dicatus est, ut quasi per duodecim signa digrediens annus integer
signaretur. sic factum, ut naturae ministeria spectaculorum composita
imaginatione luderentur.
6.
Biga quasi lunae, quadriga solis imitatione reperta est. equi desultorii, per
quos circensium ministri missus denuntiant exituros, luciferi praecursorias
velocitates imitantur. sic accidit ut, dum se colere putarent astra, religionem
suam ludicra similitudine profanarent.
7.
Alba linea non longe ab ostiis in utrumque podium quasi regula directa
perducitur, ut quadrigis progredientibus inde certamen oriretur, ne, dum se
praepropere conantur elidere, spectandi voluptatem viderentur populis abrogare.
septem metis certamen omne peragitur in similitudinem hebdomadis reciprocae.
ipsae vero metae secundum zodiacos decanos ternas obtinent summitates, quas ad
instar solis quadrigae celeres pervagantur.
8.
Eoae Orientis et Occidentis terminos designant. euripus marie vitrei reddit
imaginem, unde illuc delphini aequorei aquas influunt. obeliscorum quoque
prolixitates ad caeli altitudinem sublevantur, sed potior Soli, inferior Lunae
dicatus est, ubi sacra priscorum Chaldaeicis signis quasi litteris indicantur.
spina infelicium captivorum sortem designat, ubi duces Romanorum supra dorsa
hostium ambulantes laborum suorum gaudia perceperunt.
9.
Mappa vero, quae signum videtur dare circensibus, tali casu fluxit in morem.
cum Nero prandium protenderet et celeritatem, ut assolet, avidus spectandi
populus flagitaret, ille mappam, qua tergendis manibus utebatur, iussit abici
per fenestram, ut libertatem daret certaminis postulati. hinc tractum est, ut
ostensa mappa certa videatur esse promissio circensium futurorum.
10.
Circus a circuitu dicitur, circenses quasi circuenses: propterea quod apud antiquitatem
rudem, quae necdum spectacula in ornatum deduxerat fabricarum, inter enses et
flumina locis virentibus agerentur. nec vacat quod XXIIII missibus condicio
huius certaminis expeditur, profecto ut diei noctisque horae tali numero
clauderentur. nec illud putetur irritum quod metarum circuitus ovorum
ereptionibus exprimatur, quando actus ipse multis superstitionibus gravidus ovi
exemplo geniturum se aliqua profiteretur. et ideo datur intellegi volitantes
atque inconstantissimos inde mores nasci, quos avium matribus aptaverunt.
11.
Cetera circi Romani longum est sermone decurrere, dum omnia videantur ad causas
singulas pertinere. hoc tamen dicimus omnimodis stupendum, quod illic supra
cetera spectacula fervor animorum inconsulta gravitate rapiatur. transit
prasinus, pars populi maeret: praecedit venetus et ocius turba civitatis
affligitur. nihil proficientes ferventer insultant: nihil patientes graviter
vulnerantur et ad inanes contentiones sic disceditur, tamquam de statu
periclitantis patriae laboretur.
12.
Quod merito creditur dicatum numerosae superstitioni, ubi ab honestis moribus
sic constat excedi. haec nos fovemus necessitate imminentium populorum, quibus
votum est ad talia convenire, dum cogitationes serias delectantur abicere.
13.
Paucos enim ratio capit, raros probabilis oblectat intentio: ad illud potius
turba ducitur, quod ad remissionem curarum constat inventum. nam quicquid
aestimat voluptuosum, hoe et ad beatitudinem temporum iudicat applicandum.
quapropter largiamur expensas, non semper ex iudicio demus. expedit interdum
desipere, ut populi possimus desiderata gaudia continere.
|