1.
Sicut invidiosa nimis interpellantium suggestione comperimus, inter Leontium
atque Paschasium spectabiles viros finalis orta contentio est, ita ut terminos
casarum suarum non legibus, sed viribus crederent vindicandos. unde miramur
tanta animositate fuisse litigatum, quod aut terminis testibus aut iugis
montium aut fluminum ripis aut arcaturis constructis aliisque signis
evidentibus constat esse definitum.
2.
Quid isti facerent, si in Aegyptiacis partibus possiderent, ubi Nili fluminis
superveniente diluvio indicia finium vastissimus gurges abradit et indiscreta
terrae facies redditur, ubi omnia limus tegere comprobatur? quapropter nec tunc
ad arma concurrere debuissent, si excitata lis nulla satisfactione superata
discederet. hoc enim per geometricas formas et gromaticam disciplinam ita
diligenter agnoscitur, quemadmodum litteris omnia sermo conclusus est.
3.
Geometriam quippe, ut est hominum genus nimis acutissimum atque sollicitum,
Chaldaei primum invenisse memorantur, qui rationem ipsius disciplinae
generaliter colligentes et in astronomicis rebus et in musicis et in mechanicis
et in architectis et in medicinam et ad artem logisticam, vel quicquid potest
formis generalibus contineri, aptam esse docuerunt, ut sine ea nihil horum
possit ad agnitionem verissimam pervenire.
4.
Hanc post Aegyptii, non dissimiliter animi calore ferventes, propter augmenta
Nilotica, quae singulis annis votiva inundatione patiuntur, ad dimensionem
terrae et recuperandas formas finium transtulerunt, ut fieret arte distinctum,
quod litigiosae confusioni videbatur obnoxium.
5.
Quapropter agrimensorem peritissimum, cui ab arte nomen est, vestra nihilominus
adhibeat magnitudo, ut iam omnia, quae manifesta ratione distincta sunt, per evidentia
debeat documenta monstrare. nam si hoc egit illa disciplina mirabilis, ut
indeterminatos agros ratione certa distingueret, quanto magis iste monstrare
debet omnia, quae iam probantur suis finibus terminata?
6.
Augusti siquidem temporibus orbis Romanus agris divisus censuque descriptus
est, ut possessio sua nulli haberetur incerta, quam pro tributorum susceperat
quantitate solvenda.
7.
Hoc auctor Heron metricus redegit ad dogma conscriptum, quatenus studiosus
legendo possit agnoscere, quod deberet oculis absolute monstrare. videant artis
huius periti, quid de ipsis publica sentit auctoritas. nam disciplinae illae
toto orbe celebratae non habent hunc honorem. arithmeticam indicas, auditoriis
vacat. geometria, cum tantum de caelestibus disputat, tantum studiosis
exponitur. astronomia et musica discuntur ad scientiam solam.
8.
Agrimensori vero finium lis orta committitur, ut contentionum protervitas
abscidatur. iudex est utique artis suae, forum ipsius agri deserti sunt:
fanaticum credis, quem tortuosis semitibus ambulare conspexeris. indicia
siquidem rerum inter silvas asperas et dumeta perquirit, non ambulat iure
communi, via illi est lectio sua, ostendit quod dicit, probat quod didicit,
gressibus suis concertantium iura discernit et more vastissimi fluminis aliis
spatia tollit, aliis rura concedit.
9.
Quapropter auctoritate nostra suffulti talem eligite, post quem partes
erubescant impudenti fronte litigare, quatenus possessorum iura confusa esse
non debeant, quibus est necessarium rebus propriis adhibere culturam.
|