Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber III
    • LIII. APRONIANO ILLUSTRI VIRO COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIII. APRONIANO ILLUSTRI VIRO COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX.

1. Magnitudinis vestrae relatione comperimus aquilegum Romam venisse de partibus Africanis, ubi ars ipsa pro locorum siccitate magno studio semper excolitur, qui aridis locis aquas dare possit imatiles, ut beneficio suo habitari faciat loca nimia sterilitate siccata.

2. Hoc nobis gratum fuisse cognosce, quatenus industria illa maiorum libris exposita nostris temporibus venerit approbanda. signis quippe virentium herbarum ac proceritate arborum vicinitatem colligit decenter undarum. terris enim, quibus dulcis umor non longe subest, ubertas quorundam germinum semper arridet, ut est iuncus aquatilis, canna levis, validus rubus, salix laeta, populus virens et reliqua arborum genera, quae tamen ultra naturam suam felici proceritate luxuriant.

3. Sunt et alia huius artis indicia: cum nocte adveniente lana sicca in terram ponitur iam provisam et rudi caccabo tecta relinquitur, tunc, si aquae proximitas arriserit, mane umida reperitur. sole autem declarato intuentur etiam magistri loca solliciti et ubi supra terram volitare spissitudinem minutissimarum conspexerint omnino muscarum, tunc promittunt laetificale quod quaeritur inveniri. addunt etiam in columnae speciem conspici quendam tenuissimum fumum, qui quanta fuerit altitudine porrectus ad summum, tantum in imum latices latere cognoscunt, ut hoc sit mirabile, quod per haec aliaque signa diversa mensura definita praedicitur, quanta profunditate quaesita monstretur. praedicunt etiam sapores aquarum, ut nec aspera dispendioso labore debeat quaeri, nec dulcis necessariaque inhonora contemni.

4. Hanc scientiam sequentibus pulchre tradiderunt apud Graecos ille, apud Latinos Marcellus: qui son solum de subterraneis fluentis, sed de ipso quoque ore fontium sollicite tractaverunt. dicunt enim aquas, quae ad orientem austrumque prorumpunt, dulces atque perspicuas esse et pro sua levitate saluberrimas inveniri, in septentrionem vero atque occidentem quaecumque manant, probari quidem nimis frigidas, sed crassitudine suae gravitatis incommodas.

5. Atque ideo, si memorato illi viderit sapientia vestra et lectione codicum et usu rerum quae sunt praedicta constare, conpetentibus annonis de publico deputatis peregrinationem eius inopiamque relevabis: accepturus mercedes, ubi artis suae dona praestiterit.

6. Nam quamvis Romana civitas aquis abundet irriguis sitque fontibus gaudens et formarum inundatione ditissima, reperiuntur tamen plurima suburbana quae hanc videantur desiderare peritiam, et merito continetur, qui vel pro parte necessarius esse cognoscitur. huic tamen mechanicus omnino iungendus est, ut undas, quas iste repperit, ille levet et arte subire faciat, quod ascendere non praevalet per naturam. habeatur ergo et iste inter reliquarum artium magistros, ne quid desiderabile putetur fuisse, quod sub nobis non potuit Romana civitas continere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License