Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber IV
    • I. HERMINAFRIDO REGI THORINGORUM THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Liber IV

I. HERMINAFRIDO REGI THORINGORUM THEODERICUS REX.

1. Desiderantes vos nostris aggregare parentibus neptis caro pignori propitia divinitate sociamus, ut qui de regia stirpe descenditis, nunc etiam longius claritate Hamali sanguinis fulgeatis. mittimus ad vos ornatum aulicae domus, augmenta generis, solacia fidelis consilii, dulcedinem suavissimam coniugalem: quae et dominatum vobiscum iure compleat et nationem vestram meliore institutione componat.

2. Habebit felix Thoringia quod nutrivit Italia, litteris doctam, moribus eruditam, decoram non solum genere, quantum et feminea dignitate, ut non minus patria vestra istius splendeat moribus quam suis triumphis.

3. Quapropter salutantes gratia competenti indicamus nos venientibus legatis vestris inpretiabilis quidem rei, sed more gentium suscepisse pretia destinata, equos argenteo colore vestitos, quales decuit esse nuptiales. quorum pectora vel crura sphaeris carneis decenter ornantur: costae in quandam latitudinem porriguntur: alvus in brevitate constringitur: caput cervinam reddit effigiem, imitantes velocitatem cuius videntur habere similitudinem. hi sunt sub pinguedine nimia mansueti, magna mole celerrimi, aspectibus iucundi, usibus gratiores: incedunt enim molliter, sessores insanis festinationibus non fatigant: quiescitur in ipsis potius quam laboretur et compositi delectabili moderatione agilitate norunt continua perdurare.

4. Verum hunc quamvis nobilissimum gregem beluasque morigeras vel alia quae direxistis eximia victa cognoscitis, quando omnia iure superat, quae decus regiae potestatis exornat. destinavimus et nos quidem, quae principalis ordo poscebat: sed nihil maius persolvimus, quam quod vos tantae feminae decore copulavimus. assint vestro divina coniugio, ut sicut nos causa iunxit affectionis, ita et posteros nostros obliget gratia parentalis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License