1.
Per arma fieri posse filium grande inter gentes constat esse praeconium, quia
non est dignus adoptari, nisi qui fortissimus meretur agnosci. in subole
frequenter fallimur: ignavi autem esse nesciunt, quos iudicia pepererunt. hi
enim gratiam non de natura, sed de solis meritis habent, quando vinculo animi
obligantur extranei, et tanta in hoc actu vis est, ut prius se velint mori quam
aliquid asperum patribus videatur infligi.
2.
Et ideo more gentium et condicione virili filium te praesenti munere
procreamus, ut competenter per arma nascaris, qui bellicosus esse dinosceris.
damus tibi quidem equos enses clipeos et reliqua instrumenta bellorum: sed quae
sunt omnimodis fortiora, largimur tibi nostra iudicia. summus enim inter gentes
esse crederis, qui Theoderici sententia comprobaris.
3.
Sume itaque arma mihi tibique profutura. ille a te devotionem petit, qui te
magis defensare disponit: proba tuum animum et opus non habebis obsequium.
adoptat te talis, de cuius gente tu potius formideris. nota sunt enim Erulis
Gothorum deo iuvante solacia. nos arma tibi dedimus: gentes autem sibi olim
virtutum pignora praestiterunt.
4.
Salutantes proinde gratia competenti reliqua per illum et illum legatos nostros
patrio sermone mandamus, qui vobis et litteras nostras evidenter exponant et ad
confirmandam gratiam quae sunt dicenda subiungant.
|